Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
81
81 (69)
82
82 (70)
83
83 (71)
84
84 (72)
85
85 (73)
86
86 (74)
87
87 (75)
88
88 (76)
89
89 (77)
90
90 (78)
< >
page |< < (71) of 672 > >|
8371De ignisloco. vocant, ſiue ex lapidum aut marmorum, ſiuè ex gemmarum
genere cenſeantur.
Cum enim tellus omni varioque Spirituum,
Salium, &
Sulphurum genere referta ſit, atque in eius cunicu-
los ſe paſſim humor inſinuet, hic vi caloris in vaporem atte-
nuatus dum mouetur, modò ſulphuris, modò ſalis particulas,
modò ſpiritus offendit, quibus imbuatur.
Cumque vrgente ca-
lore ſollicitatus vapor iam certo ſpirituum genere fœtus incidat
in cognatum Sulphur, tum in Salem ſpiritibus illis &
Sulphuri
congruum, ſe inuicem complectuntur, &
paulatim excoquun-
tur, atque commiſcentur adeò, vt ſingula in minimas particu-
las, vt ita loquar, contrita iam, diſcrimine omni remoto, diſcer-
ni nequeant, &
in vnam temperentur naturam, variumque exur-
gat metallum pro variâ particularum componentium ſpecie.
Quod
ſi particularum huiuſmodi componentium permiſtio contigerit
craſſiore quadam Mineruâ (quia fortaſſe non ſatis virium ibi exer-
cere poteſt interior caloris origo) vel non eâ copiâ ſpecies aliqua
ſuppetat (puta ſulphura aut ſpiritum) quæ reliquis ſpeciebus pro
ratâ portione reſpondeat, rudimentum metalli conſurgit, aut
Pyrites, vulgo Marcheſita:
Idemque de cœteris foſſilibus, ana-
logiâ ſeruatâ, dicendum.
Et quia non vbique eadem ſpecies, aut
par copia reperitur omnium particularum, quæ aptæ ſunt ad gi-
gnendum aliquod foſſile aut metallum, ideò non omnis fert omnia
tellus;
& alia foſſilia nonadeò procul à ſuperficie telluris, alia in pro-
fundiore ſinu generantur.
Dand. Hæc ratiocinatio nihil habere videtur incredibile aut
abſurdum:
ſi enim ſubdito igne calentibus in vaſis concluſæ ex
arte plures ſpecies in vnam temperantur, &
vno eodemque ca-
lore furni Philoſophici, cuius fornici plura vaſa alijs atque alijs
herbis referta inſeruntur, varij &
oppoſitis viribus præditi li-
quores extillantur;
non video, cur ſimile quid præſtare non
poſſit interior ille ignis à Naturâ imis terræ latebris in-
cluſus.
Maur. In tempore vtique in Chymicarum extillationum men-
tionem incidiſti, &
ſuſceptæ cauſæ, propoſitæque ſententiæ non
ſpernendum argumentum ſuppeditâſti.
Quàm multos torquet
perpetuus ille circuitus, &
quaſi orbis aquarum ex fontibus per
riuos &
flumina in mare dilabentium, atque iterum ex mari in
fontes redeuntium?
Nemo quippe eſt, qui ex mari per terræ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index