Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1bile deducat, in viam tenendam dirigat, & quaſi
tyrocinio aliquo inſtituens, promoueat: neque enim
nudo contactu, & abſque huiuſcemodi promotione
propelleret vnquam.
Inductionem facere nihil eſt
neceſſe; cùm propoſito quolibet exemplo, atten­
tione ſolùm ſit opus; & aliunde conſtet, quò mo­
uens rapidiùs mouetur, dum contingit, & aliquo­
vſque inſequitur mobile, eò celeriùs mobile ferri,
& quo ſegniùs, eò tardiùs.
Difficultas eſſe poſſet
de motu reflexo; nam pila impacta in parietem ita re­
ſilit, vt moueri ab eo debere videatur, cùm immo­
tus tamen ſit, neque aliquo vſque conſequatur pilam.
Verùm ea reſilitio, motuſque reflexus non tam à
pariete, corporeve alio reflectente efficitur, quàm ab
ipſo nec impingente: euenitque ſolùm, vt qui motus
directò continüaretur, obſtaculo facto continüetur
reflexè.
Atque id quidem dicere cum ipſo Ariſtotele
malo, quàm motus quidpiam tribuere vel parieti,
vel parti ipſius; quoniam licet res probabilitate ſua
non carcat (vt arguit leuiſſimus ictus, qui vni ex­
tremo longiſſimæ, craſſiſſimæque trabis impactus,
exauditur in alio, tanquam ſucceſſiuè in omneis
parteis, & vltrá per aërem, ad aurem vſque propa­
gatus; itemque ictus ianuæ in limen, à quo totas
concuti ædeis, feneſtralia vitra, dum tremunt, de­
monſtrant, cæteráque ſimilia) attamen res longio­
ris eſt, quàm locus ferat, diquiſitionis.
Quin­
etiam non alienum foret diſquirere, quorſùm re­
flexio ad parcis ſemper angulos fiat (quantùm ex
eius natura eſt) cum ipſa incidentia: ſed quónam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index