Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Page concordance

< >
Scan Original
81
82 49
83 50
84 51
85 52
86
87
88
89 53
90 54
91 55
92 56
93 57
94 58
95 59
96 60
97 61
98 62
99 63
100 64
101
102
103
104 65
105 66
106 67
107 68
108
109
110
< >
page |< < (50) of 434 > >|
8350CHRISTIANI HUGENII trumque moveatur, eo tamen neceſſario tandem deveniant,
11Descri-
PTIO Ho-
ROLOGII.
ac tum demum tigni motum penitus interquieſcere.
Quæ ta-
men cauſa non ſatis efficaciæ haberet, niſi &
horologiorum
motus aliunde æquabiliſſimus foret atque inter ſe conſen-
tiens.
Cæterum experimentis in Oceani navigatione habitis, ac
præſertim procella vehementiore aquas agitante, compertum
fuit primam ac præcipuam curam de motu horologiorum
abſque interruptione conſervando habendam eſſe, quod jacta-
tionem navis tantam ægrè tunc perferre illa animadverſum ſit.
Quamobrem nova denique ratione & penduli formam immuta-
vimus, &
aliter horologia ipſa ſuſpendimus. Pendulum trian-
guli formam habet, in cujus vertice deorſum ſpectante plum-
bea lens affixa eſt.
Anguli utrique reliqui filis inter laminas
cycloidales ſuſpenſi ſunt.
Baſis clavulam bifurcatam puncto
ſui medio recipit ab eaque movetur, illa vero ab rota ſerra-
ta horizonti parallela motum accipit.
Motus rotarum omni-
um non à pondere ſed à chalybea lamina, tympano incluſa,
principium habet.
In figura adjecta pendulum triangulare eſt
22TAB. IV.
Fig. 1.
A B C;
lens plumbea B; laminæ cycloidales E D, F G.
Clavula bifurcata H K; rota ſerratis dentibus N, quæ cæ-
teris horologii rotis inferior eſt.
Lenticulæ ad temperandum
penduli motum L L.
33TAB. IV.
Fig. 2.
Suſpenſionis modum altera hæc figura exhibet; ubi theca
A B axibus primum duobus, quorum alter C tantum appa-
ret, rectangulo ferreo D E inſerta eſt;
quod deinde rectan-
gulum rurſus axibus ſuis F G ferreo gnomone F H K G
ſuſtinetur, qui contignationi navis immobiliter affixus eſt.
in
ima theca pondus 50 librarum appenſum eſt.
Quibus ita ſe
habentibus, quacunque navis inclinatione perpendicularem
poſitum ſervat horologium.
Axis autem C, cum ſibi oppo-
ſito, ita collocati ſunt, ut ad rectam lineam reſpondeant
punctis ſuſpenſionum penduli ejus quod diximus:
quo fit ut
motus ipſius oſcillatorius machinam nequaquam commovere
poſſit, quo nihil eſt alioqui quod magis penduli motum de-
ſtruat.
Porro axium C C, & F G craſſitudo, quæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index