Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
81 29
82 30
83 31
84 32
85 33
86 34
87 35
88 36
89 37
90 38
91 39
92 40
93 41
94 42
95 43
96 44
97 45
98 46
99 47
100 48
101 49
102 50
103 51
104 52
105 53
106 54
107 55
108 56
109 57
110 58
< >
page |< < (31) of 389 > >|
67. Patet autem, hinc illud evinci, nec interire momento
11Non poſſe mo-
mento
tempo-
ris
tranſiri ab
una
velocitate
ad
aliam, de-
monſtratur
, &
vindicatur
.
temporis poſſe, nec oriri velocitatem totam corporis, vel pun-
cti
non ſimul intereuntis, vel orientis, nec huc transferri poſ-
ſe
, quod de creatione, &
morte diximus; cum nimirum ipſa
velocitas
nulla corporis, vel puncti exiſtentis, ſit non purum
nihil
, ut monui, ſed realis quidam ſtatus, qui ſimul cum alio
reali
ſtatu determinatæ illius intereuntis, vel orientis velocita-
tis
deberet conjungi;
unde etiam fit, ut nullum effugium ha-
beri
poſſit contra ſuperiora argumenta, dicendo, quando a 12
gradibus
velocitatis tranſitur ad 9, durare utique priores 9, &

interire
reliquos tres, in quo nullum abſurdum ſit, cum nec
in
illorum duratione habeatur ſaltus, nec in ſaltu per interi-
tum
habeatur abſurdi quidpiam, ejus exemplo, quod ſuperius
dictum
fuit, ubi oſtenſum eſt, non conjungi non eſſe ſimul, &

eſſe
.
Nam in primis 12 gradus velocitatis non ſunt quid com-
poſitum
e duodecim rebus inter ſe diſtinctis, atque disjunctis,
quarum
9 manere poſſint, 3 interire, ſed ſunt unica determi-
natio
ad exiſtendum in punctis ſpatii diſtantibus certo inter-
vallo
, ut palmorum 12, elapſis datis quibuſdam temporibus
æqualibus
quibuſvis.
Sic etiam in ordinatis GD, HE, quæ
exprimunt
velocitates in fig.
6, revera, in mea potiſſimum
Theoria
, ordinata GD non eſt quædam pars ordinatæ HE
communis
ipſi uſque ad D, ſed ſunt duæ ordinatæ quarum
prima
conſiſtit in relatione diſtantiæ, puncti curvæ D a pun-
cto
axis G, ſecunda in relatione puncti curvæ E a puncto axis
H
, quod eſt ibi idem, ac punctum G.
Relationem diſtantiæ
punctorum
D, &
G conſtituunt duo reales modi exiſtendi ip-
ſorum
, relationem diſtantiæ punctorum D, &
E duo reales
modi
exiſtendi ipſorum, &
relationem diſtantiæ punctorum H,
&
E duo reales modi exiſtendi ipſorum. Hæc ultima relatio
conſtat
duobus modis realibus tantummodo pertinentibus ad
puncta
E, &
H, vel G, & ſumma priorum conſtat modis
realibus
omnium trium, E, D, G.
Sed nos indefinite conci-
pimus
poſſibilitatem omnium modorum realium intermediorum,
ut
infra dicemus, in qua præciſiva, &
indefinita idea ſtat mi-
hi
idea ſpatii continui;
& intermedii modi poſſibiles inter G,
&
D ſunt pars intermediorum inter E, & H. Præterea omiſ-
ſis
etiam hiſce omnibus ipſe ille ſaltus a velocitate finita ad
nullam
, vel a nulla ad finitam, haberi non poteſt.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index