Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1prouiderent: imbrem a tectis collectum aſſueuere per impluuia in
tercluſum diducere atque diſpellere.
Quid illud quod annotarunt
maiores / folia per annuos autumnos ſolere parte arboris quæ ad
hauſtrum et meridiem ſpectent prius decidere.
Nos aduertimus
collapſa uetuſtate ædificia omnia coepiſſe ad hauſtrum deficere.
Et cur id eueniat: fortaſſis in cauſa eſt / quod ſolis ardor et uis / dum
uirebat opus / immaturæ ſuccos aſſumpſit calcis.
Adde quod hauſtri
nis flatibus iterum atque iterum humectatus atque ſubinde ſolis incen
ſionibus
inferuefactus paries commaceratus imputruit.
Ergo his et
huiuſmodi iniuriis apta et ualidiſſima obiicieda materia eſt.
Illud inprimis obſeruandum cenſeo: ut coeptos ordines toto ſtru
cturæ ambitu coæquato et minime diſpari ducas: ne quid ad dex
tram prægrandi: ad ſiniſtram uero minuto conſtet lapide.
Namque
preſſari
quidem aiunt ſtructuram nouiſſimo pondere iniecto: et
calcem preſſione inter ſicciſcendum deſiſtere: ex quo per opus la
cerationes fieri neceſſe eſt.
At corcicem inteſtinum una cum tota
ſui parietis facie molliore ducas lapide non uetabo.
Sed quocunque
utare
tam inteſtino quam extimo tollendus cortex eſt: ut fiet is quidem
ad ſuam lineam atque perpendiculum extenſus et perfinitus: Sua erit
linea quæ ad areæ circumſcriptionem coæquata reſpondeat: ita ut
ſit ea penitus omni parte ſui nuſquam tumida / nuſquam incaua / nuſquam
undoſa / nuſquam non directa et probe coaptata et perfinita.
Inter
ſtruendum et dum murus uiret ſi primam induxeris harenationem:
fiet deinceps ut quam adegeris ſeu cruſtam ſeu albarium
indele
bile opus præſtetur.
Infarcinamentorum duo ſunt genera: Vnum quo inter cortices
ad uacuum quod ineſt cementis congeſtis opplent: Alterum quo
id lapide non niſi ordinario: ſed ignobili potius interſtruunt quam
oppleant.
Vtrumque parſimoniæ cauſa inuentum apparet: Quan
do quiuis lapis minutus atque ignobilis huic murorum parti de
mandatur.
Nam ſi dabitur ut prægrandis et quadrati lapi
dis copia ſuppeditet : quis aut minuto aut fractitio ſponte ute
tur lapide : Atqui hac una in re a complementis oſſa ip
ſa differunt: Quod in his media inter cruitas inſarciuntur /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index