Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 166 > >|
1hic exempla grauiſſima ab ipſis edita ſunt. Aliqui
enim eorum, præcipué que nautæ, ab ipſo fumo,
prius quàm flamma circumuenirentur, ſuffocabam
tur: alij in ipſa media flamma, ceu in fornace, com
burebantur: alij autem prius quàm id paterentur,
ſemiuſtulati abiectis armis ſauciebantur ab emi­
nus ferientibus: alij in mare ſeſe præcipitantes ſub
mergebantur: alij ab ipſis hoſtibus oppreſſi demer
gebantur, uel etiam ab ipſis belluis marinis dilania­
bantur.
Soli tolerabili caſu (ut in tali fato) occubue
re, quibus datum eſt ut antè quàm tale quidpiam pa
terentur, ſeſe mutuis uulneribus confoderent, aut
ſibi ipſi mortem animo præſenti, nullum alium per­
peſſi cruciatum, adferrent: quorum cadauera in ipſis
ardentibus nauibus, tanquam in rogo combuſta
ſunt.
Quę cum uiderent Cæſariani antea quidem,
quandiu aliqui eorum ſe defendere potuerunt, pro­
pius accedere uerebantur: ubi uerò ignis iam ferè
naues ipſas conſumpſerat, ipſi〈qué〉 Antoniani neque
ſibi præſidio eſſe, nedum quicquam moleſtiæ ad­
uerſarijs inferre poterant: tunc magno ſtudio ſum
má que alacritate ad eos adnauigabant, ſi quo pa­
cto prædam ſeruare, ipſumque ignem extingue­
re, quem ipſi intulerant, poſſent.
unde & multi eo
rum ab ipſa flamma circunuenti, ipſiś que ardent
bus tabulis & armamentis, cum ſuis nauibus pror
ſus interiere.
Hæc in gratiam eorum, qui non ſatis
Gręca intelligunt, uertimus ferè ad uerbum.
Qua
re non eſt, cur doctiores de hac noſtra ſubita di-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index