Schott, Gaspar, Mechanica hydraulico-pneumatica. Pars I. Mechanicae Hydraulico-pnevmaticae Theoriam continet. , 1657

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 203 > >|
1nec poſtremam ipſius manum expertum, vt habetur initio libelli
in præfatiuncula ad Lectorem.
Eſt autem in Commandini te­
xtu ac ſchemate inſignis error in eo, quòd clavicula R trans­
mittit aquam quæ eſt in ABEF intra baſim EFCD per aper­
tum ſolùm foramen ſine tubulo, qui paulò longior ſit quàm tu­
bulus OX; quod tamen omnino requiritur, vt diximus paulò
antè §. IV. & cauſam dabimusintrà Protheoria IV. cap. 2. Pro­
poſit. 14. experientia ſiquidem conſtat, cylindrum aquæ per fo­
ramen deſcendentem (ſi quandoque deſcendit aëre ſuccedente)
in aêre libero non habere eandem vim, ac deſcendentem per
tubum; tametſi vtrobique ſit eadem aquæ quantitas, cum eodem
perpendiculo.
Cauſa eſt, quia ſi liberè & ſine tubo defluit a queus
cylindrus, ſignum eſt aërem ſubintrare; ſi aër ſubintrat, ceſſat me­
tus vacui, ac proinde aqua debet elevari vt laboranti Naturæ ſuc­
currat.
Quòd ſi tam ſtrictum eſt foramen, vt aër ſubintrare non
poſſit, nè gutta quidem aquæ effluet, vt experientia quotidiana
docet, idque propter vacui metum.
Hunc tamen errorem ego

nequaquam Heroni adſcribendum putem, vt Porta facit, ſed
exiſtimo Heronem produxiſſe tubulum R ferè vſque fundum
CD; ſic enim major erit quàm tubulus XO, & aqua per ipſam
R decideus habebit perpendiculum præponderans perpendi­
culo aquæ ſeu olei aſcendentis per XO.
Heronis lo­
cus apud
Comman­
dinum men
doſuæ.
Heronis er­
ror excuſa­
tur.
Similis error reperitur apud Heronem cap. 36. vbi docet
ſatyriſcum conſtruere ſuper quadam baſi, vtrem in manibus te­
nentem
, cui adiacet labellum; vt infuſo in labellum humore, ita
vt repleatur, aqua per vtrem in idem labellum in fluat, & non ſu­
perfundatur, quòusque tota per vtrem aqua evacuata fuerit.
Ex
qua quidem conſtructione deſumpta eſt praxis conſtruendi fon­
tem Heronis, de quo infrà Parte 2. Claſse I. cap. 2. Machi­
na 1. 2. & 3. vbi errorem Heronis detegemus;
ſi tamen Heronis eſt, & non In­
terpretis.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index