Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
81
81 (75)
82
82 (76)
83
83 (77)
84
84 (78)
85
85 (79)
86
86 (80)
87
87 (81)
88
88 (82)
89
89 (83)
90
90 (84)
< >
page |< < (77) of 213 > >|
8377IN LIB. DE COLORIBVS. cet plus minus'ue luminis recipiant & emittant. lu-
teus enim color magis lucet, quàm halurgus:
& puni
ceus clarius fulget, quàm ianthinus &
paonaccius.
nam hæc eſt horum potentia, quòd alii colores magis
vmbrant, alii minus.
AVT QVIA NON HABENT
EASDEM RATIONES
.
Tertia cauſa eſt, quòd di
uerſa miſcibilium proportio, varias in eadem ſpecie
creat apparentias.
nam in purpureo tres potiſsimùm
ſunt differentiæ, quædam quæ in roſis &
cocco emi-
cat, quem vulgo carmeſin appellant:
alia quæ in viola
&
amethyſto lapide relucet, qui paſsim paonazo no-
minatur:
& tertia quæ propria eſſe conchilii intelligi
tur, ſaturatáque purpura quibuſdam dicitur, omniũ
vegetiſsima, &
ad viſionem mouendam validiſsima.
hanc vulgus ſcarlatam nuncupat.
Quin & in his poſ-
ſunt multæ reperiri differentiarum notæ, prout ma-
gis minúſque relucent.
Puniceus quoque multas in-
duit colorum facies.
nam igneus, flammeus, ſangui-
neus, &
oſtrinus apparet. Atq. idem de aliis licet aſ-
ſerere.
TVM PROPTER MAGIS ET MINVS.
Sortiuntur inquit hæc diſcrimina, quoniam magis
vel minus participant colores extremos, idq́ue non
in eadem proportione.
deinde, propter mutuam me-
diorum mixtionem, &
puritatem. {εἰ}λικρίν{ει}αν autem ap
pellat, minorum cum aliis miſturam, &
ἄκρατον. Ve-
rùm hic merito offert ſe quæſtio, an medii colores
ſint infiniti, vt hic author videtur aſſerere?
Cui pau-
cis ſatisfieri poteſt.
nam colorum imagines, apparen-
tiæ, &
ſimilitudines poſſunt eſſe infinitæ, ob prædi-
ctas cauſas:
at ſpecies minimè, cum fine claudantur.
quamuis Alexander libro de Senſu, videatur teſtari,
medios colores, qui nulla conſtant ratione aut pro-
portione, nec aſpectum oblectant, innumeros eſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index