Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575
page |< < of 316 > >|
1
FERDINANDO MEDICI
CARDINALI AMPLISSIMO.
Hieronymus Borrius. S.D.
Ego verò (Cardinalis Ampliſſime) plenam illam
tractationem edere maluiſſem, quam pluribus la­
boribus, multorumque annorum vigiliis in globo­
rum cęleſtium naturam compoſui: Illam enim &
ætati meę iam iam ingraueſcenti, & ad cęleſtia Re­
gna maturanti, ac tibi, qui Cardinalis es, magis con­
uenire
videbam, & nonnullam afferre poſſe delecta­
tionem, ſi eamdem vel ſemel tantum legiſſes, exiſtimabam, tum ob an
tiquitatis innouationem, quę temporum iniuria collapſa perierat, tum
ob multiplicem variarum rerum tractationem, ſine quibus cęleſtium
corporum naturæ & uires neque intelligi, neque vlla ratione explicari
poſſunt.
Verum cum ego omni diligentia cæteris ſatisfecerim omni­
bus, qui illam legerunt, mihi ipſe numquam ſatisfacio: ſemper enim
aliquid meditanti ſe offert, quod ad nouam dubitationem animum exci
tet, meque ad editionem currentein remoretur: eiuſdem voluminis edendi
conſilium etiam retinet rei medicæ non tantum priuatim factitandæ,
ſed & in tuo florentiſſimo Piſano Gymnaſio de ſuperiore eodemque
omnium primo loco publicè profitendę neceſſitas, Dum cœptum mu­
nus perhoneſtum & graue abſoluere maturo, ecce adeſt interpellator
puer, qui ſcribentem non modo ſæpe interdiu, ſed etiam ſæpiſſimè in
tempeſtiua nocte à libris auocat, ab hoc vel illo nobili ęgrotante accer­
ſiri nuncians.
At dum hæc mea monumenta purgare contendo, nolui
quantum per tenuiſſimas meas vires licet, non aliqua in re niti, vt par­
uum hoc grati animi erga te mei ſpecimen ederetur, rude illud quidem
& inchoatum, ita tamen elaboratum, vt vtrum ne hi vngues muſipu­
lam, an futurum leonem portendant, facile intelligatur: iidem ſi muſi­
pulam indignam, quę à tanto Cardinale probetur, pręſetulerint, exclu
dentur: ſi leonem ad rem cœptam alacrius abſoluendam tuoque no­
mini dicandam maiores animi aſſumentur: quod optimo iure tibi
pręſtare debeo, quia tu ſola tua beneficentia me ſic extuliſti, vt quicquid
eſt in me honoris, quicquid gloriæ, id totum tibi de me quam optimè
merito deberi, & intelligam, & libentiſſimè prędicem: accipe igitur,
quę tua eſt humanitas, libri huius de grauium, & leuium motu ſecun
dam hanc partem, & à me qui totus in tuo ære ſum, tuaque in laude
omni ſtudio cogitationeque defixus, alia breui expecta.
Vale.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index