Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < (72) of 532 > >|
8472 quod eſt propoſitum. Ex his constat, arcum H E, in figura propoſitionis
minorem eſſe arcu D F.
Nam cum angulus F M K, acutus ſit, & H N K,
ebtuſus, ſi ex M, N, ad D E, perpẽdiculares ducerentur, caderent hæ in ar
cus D F, B H, auferrentque, vt in proximo lemmatc oſtendimus, arcus
æquales.
Quare arcus H E, minor est arcu D F.
THEOR. 5. PROPOS. 5.
SI in circunferentia maximi circuli ſit polus
parallelorum, huncque maximum circulum ſecẽt
ad angulos rectos duo alij maximi circuli, quorú
alter ſit vnus parallelorum, alter verò obliquus ſit
ad parallelos;
ab hoc autem obliquo circulo æqua
les circunferentiæ ſumantur deinceps ad eandem
partem maximi parallelorum, perque illa puncta
terminantia æquales circunferentias deſcriban-
tur paralleli circuli:
Circunferentiæ maximi illius
circuli primo poſiti inter parallelos interceptæ in-
æquales erunt, ſemperque ea, quæ propior fuerit
maximo parallelorum, remotiore maior erit.
IN circunferentia maximi circuli A B C D, ſit A, polus parallelorum,
cumq́ue fecent duo maximi circuli B D, E C, ad angulos rectos, quorum B D,
92[Figure 92] ſit maximus parallelorum, &
E C, ad paralle
los obliquus:
& per F, G, H, puncta, quæ ex
obliquo circulo arcus æquales auferunt F G,
G H, deſcribantur paralleli I K, L M, N O, ex
polo A.
Dico arcum I L, maiorẽ eſſe arcu L N.
1120. 1. huius Per polum enim A, & punctum G, circulus
maximus deſcribatur A P, ſecans parallelos in
P, Q.
Quoniam igitur in ſphæræ ſuperficie
intra periphæriam circuli I K, punctum G, ſi-
gnatum eſt præter polum A, &
ex G, duo ar-
cus G P, G F, circulorum maximorum ca-
dunt in circunferentiam circuli I K;
erit ar-
22Schol. 11.
@. huius.
cus G P, omnium minimus;
atque adeo minor
quam G F:
quod arcus G P, G F, minores ſint ſemicirculo, cum ſe non inter-
ſecent, antequam parallelum I K, diuidunt.
Rurſus quia in ſuperficie ſphæræ
extra periphæriam circuli N O, punctum G, ſignatum eſt præter eius polum;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index