Aristoteles, Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

Page concordance

< >
Scan Original
111 105
112 106
113 107
114 108
115 109
116 110
117 111
118 112
119 113
120 114
121 115
122 116
123 117
124 118
125 119
126 120
127 121
128 122
129 123
130 124
131 125
132 126
133 127
134 128
135 129
136 130
137 131
138 132
139 133
140 134
< >
page |< < (78) of 760 > >|
8478PHYSICORVM ARIST. mum quidem corpus uerſatur. Vniuerſum autem alicubi
nõ eſt, &
ipſum eſt aliquid: quod enim alicubi eſt, et ipſum
eſt aliquid, &
inſuper aliquid aliud extra ſe habet, quod cõ
tinet.
At præter uniuerſum, ac totum, nibil eſt extra. Et
propterea, omnia ſunt in cœlo:
for ſitan enim cœlũ eſt uni-
uerſum.
Eſt autẽ locus non ipſum cœlum, ſed aliquid eius:
ultimus, inquam finis quieſcens, quo corpus mobile tangit.
Et idcirco, terra in aqua, hæc in aëre, aër in æthere, et æther
in cœlo eſt collocatus.
Ipſum uerò cœlum nullo in corpore
eſt ulterius collocatũ.
Patet autẽ ex his, ſi hoc modo locus
dicatur, dubitationes oẽs ſolui facilè poſſe:
neq; enim unà cũ
corpore neceſſe eſt locum incremẽta ſuſcipere, neq;
locum
eſſe puncti:
neq; in eodem, corpora eſſe duo: neq; interuallũ
quidem corporeum eſſe.
Corpus eſt enim quoduis id, quod
eſt inter fines corporis cõtinentis, ſed non corporis fpaciũ.

Eſt etiam &
ipſe locus alicubi, non ut in loco, ſed ut finis in
eo, quod eſt finitum.
Non eſt enim in loco omne quod eſt:
ſed tantùm mobile corpus.
Et fertur igitur quodq; cũra-
tione ſuum ad locum.
Quod enim poſt aliquod deinceps eſt
collocatum, ac illud non uiolentia tangit, id propinquũ eſt
illi natura:
atq; ſi copulata quidem ſint, paßione carent. Sin
uerò ſe tangant, paßiua ſunt uicißim, atque actiua.
Manet
præterea quoduis proprio in loco, non ſine ratione ſuapte
natura.
Etenim hæc pars toto in loco, ut diuiſibilis pars
eſt ad totum:
ueluti cùm aëris quiſpiam, uel aquæ mouerit
partem:
ſic etiam aër & ſeſe ad aquam habet: nam alterum
eſt uelut materies, alterum forma.
Aqua quidem, materies
aëris:
aër autem, quaſi quidam illius actus. Aqua nanq; po
tentia aër est:
at aër alio modo potentia aqua. Sed de his,
eſt posterius pertr actandum, atq;
id quod nunc

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index