Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 403 > >|
1ſunt, ſucci ſulphur, lapidis cryſtallus, terræ
Lemnia, metalli argentum.
Compoſitorum
autem exempla ſuo loco referam, ne inuti­
liter repetere multa cogar.
Simplicium au­
tem neceſſaria exempla fuere, quia non de
omnibus primò ſum tractaturus: nam quæ­
cunque ſolida manent, perfecta voco, vt
metalla & lapides, de quibus poſteriùs di­
cturus ſum molliora autem, imperfecta,
tum miſta, tum ſuccos, & terras appel­
lo, quæ metallica nuncupabo omnia, ad
differentiam lapidum & metallorum.
De
metallicis igitur nunc primùm dicere aggre­
diar, à terrarum generibus initium ducens.
Compoſita
corpora 11.
ſunt gene­
rum.
De terrarum
diſcrimini­
bus.
Terrarum itaque genera ſunt, vel colo­
ribus vel odore, vel vſu diſtantia.
De his
quæ vſu diſtinguuntur generaliter ſuperius
dixemus.
De aliis autem quæ colore diſtin­
guuntur, etiam abſoluta eſt diſputatio: ſu­
pereſt vt de vſu quarundam dicamus, tum
etiam de odore.
Odoratæ terræ ſunt, quæ
malè olent frequentes.
Sunt enim omnes quæ
olent, metallicis partibus commiſtæ.
Refert
tamen Agricola, Mariæbergi in Saxonia,
dum ex argentaria fodina diuorum Sebaſtia­
ni & Fabiani, coram Henrico Saxonum
Principe erueretur argentum, tam fragran­
tem odorem erupiſſe, vt Princeps exclama­
uerit, Calecutum adeſſe: eſt enim ea vrbis

Indiæ, quæ odorata omnia mittit.
In Mala­
cha quoque orientalis Indiæ portu vaſa fiunt
è terra odorata valde, quæ tamen viliſſimo
venduntur pretio ob copiam.
Aut forſan
etiam, quia magni omnes odores quantum­
cunque boni, rerum tamen quæ eſui aptæ
non ſint, cibos reddunt inſuaues, ac quaſi
examinant.
Cibi enim iucundi ſunt proprio
odore & moderato: hic ab externo tractus
ac euictus exhalat: quò fit vt rem relinquat
inſipidam & inſuauem.
Experiri licet hoc
torta in cupreſſi vaſe recondita, vel ſi thus

addatur.
Alia verò gratiam addunt. At mali
odoris frequentiora ſunt exempla, adeóque
odores hi praui ſunt, vt etiam ſæuiant.
An­
næbergi enim in fodina argentea, cui nomen
erat Corona roſacea, vt idem refert, duode­
cim homines repentè ſunt ſuffocati: vnde
relicta eſt magno metu, ne dæmones mali
illam inhabitarent: hoc enim illis perſua­
ſum, cum ex odore terrarum, aut lapidum
hoc contingat: nam receptus in cerebro pro­
tinus examinat: mirandum, ſubeſſe plera­
que fœda in terræ viſceribus, velut & ani­

malium ſtercora.
Sed non ſolùm fœda, verum
& cuiuſcunque generis ſunt materiæ ſub illa

varij vſus.
Vt olim in Britannia ex puteis ter­
ra candida effodiebatur, non minus centum
paſſibus profundis, ex aqua poſtquam argen­
tum detraxiſſes, inſperſi agri adeò fœcundi
reddebantur, vt ſemel in vita inſperſiſſe ſuffi­
ceret.
Itaque omnis terra quæ latet, velut &
hominum viſcera, alicui vſus eſt.
Sed nos ha­
rum rerum inquiſitionem, partim ob igno­
rantiam, partim ob auaritiam negligere ſole­
mus.
Sunt vbique, dico etiam in vrbibus, ne­
dum agris, lapides in terra varij, varijque
vſus terrarum genera, tum varij coloris me­
tallica pleráque: ſed non in montibus tantùm
quærimus.
Indicio autem eſt ſic eſſe, cum quę
olim terræ infœcundæ haberentur, vt Ger­
mania, argenti nunc ſit feraciſſima: aliæ de­
ſierunt poſtquam feraces fuerant.
Cauſa eſt,

quod cum vbique metalla, & lapides, & ſucci
ſint, temporum ſucceſſu terra euaneſcente
deteguntur, alia creſcente occultantur, vt re­
ctè videatur dixiſſe Anaxagoras, quaſi in om­
nibus eſſe omnia, verùm in montibus præter
copiam, hoc eſt, vtilitatis, quæ aquæ ad hu­
miliora loca, ſi quæ occurrant, facilè deriuan­
tur.
In agris autem aquam quæ ſub terra ma­

nat, cùm exigua ſit, exhauriendo ſiccabimus
prius, inde muro aut ſaxis loca, ex quibus ma­
nat, impediemus atque obſtruemus.
Siçque

cuniculos ad euertenda oppida etiam ſub
aqua effodiunt, & foſſas ipſas fodiendo ſub
ipſis ſuperant.
Alio modo per circuitus dedu­
cta aqua, vt etiam apud Herodotum Cyrus
docetur à Crœſo flumina exinanimus, rurſus
tamen in priorem alueum inferius deducen­
tes: eodem modo etiam ſub terra fluentes ri­
uulos aliò auertere licebit, in eoſdem rurſus
deducentes, vt ſic effodere infra aquam poſ­
ſimus.
Sunt & loca humiliora, in quæ tradu­

cimus quandoque illam, non amplius reducen­
tes: quo præſidio in montibus maximè vti
conceditur, ob loci altitudinem.
Nam aqua
quæ paſſim ſub terra inuenitur, neque admo­
dum
profunda, nec æqualis, nec continua exi­
ſtit.
Quòd profunda non ſit, oſtendunt muro­
rum fundamenta & ædium, quæ plerunque
ad terram quæ ſub aqua eſt, pertingunt.
Quòd
non æqualis ſit altitudinis, diuerſitas profun­
ditatis puteorum declarat.
Quòd non conti­
nua, ſed frequentibus riuulis deriuetur, facilè
eſt intelligere, cùm duorum puteorum aquæ
vix ſenis paſſibus diſtantium admodum ſa­
pore, & ſalubritate diſſideant.
Deducuntur

autem riuuli non recto tramite, ſed & ple­
runque tortuoſi, vel ob alterius aquæ occur­
ſum, vel ob lapides media in via conſtitutos,
vel quia cauitatem quandam in quam com­
modius confluant aquæ inuenerunt.
Ergo ſi
ſub ea fodere libeat, liceat (vt dixi) tribus mo­
dis, tetráſque diuerſi generis, lapides, metal­
la, ſuccos, ac reliqua huiuſmodi inuenire.
Terra bene
olens.
Vaſa omnia
iucundi odo­
ris qui tamen
à cibo ſit
alienus, cibos
reddunt in­
ſuaues.
Terra malè
olens.
Quid ſub
terra.
Terra Bri­
tannica.
Dies multa
detegit, alia
occultat.
De aqua
ſub terra.
Cuniculi ſub
aqua.
De aqua
quæ ſub ter­
ra paſſim,
inuenitur.
Cur riuuli
aquarum
obliqui.
Sed ad terrarum rurſus vſum deuenio. In
Valdeburgia Germaniæ, argillæ genus eſt
denſum ac pingue, tenuiſſimæque ſubſtan­
tiæ, quod nec ignibus læditur, nec liquo­
res ſorbet, nec exudat.
Videntur enim fi­

gulinorum vaſorum eſſe hæ quinque laudes,
vt ſint leuiſſima, vt non ſorbeant, vt non
exudent, vt non facilè frangantur, vt ignibus
reſiſtant.
Mirum quàm parua diuerſitate,
quòd vaſa ſua ignibus non frangantur, Flo­
rentini in condiendis cibis commodi aſſe­
quantur: Mediolanenſes non: fiunt tamen
vbique, ſi quis rationem ſciat conficiendi
optima, ſcilicet è terra illa quæ ad figulina
vaſa pro liquandis metallis conficienda in
vſu eſt.
Terra autem illa è lapide metallicam
partem continente fit.
Quis enim dubitet,
vaſa quæ ſuſtinent auri & argenti liquati
vim, coquendis cibis non ſufficere?
Itaque mi­
hi ex tali terra lebetem pro vſu paraui, æter­
nam propè rem, niſi concutiatur: nam ab ig­
ne nihil patitur.
Manifeſtum eſt igitur, quòd
tenuem oportet eſſe argillam, imò tenuiſ­
ſimam, & natura leuem ac pinguem.
Hoc
genus ſi bene ſubigatur, ac diu, vaſa efficit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index