Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 316 > >|
1
Hieronymus Borrius. S.D.
Ego verò (Cardinalis Ampliſſime) plenam illam
tractationem
edere maluiſſem, quam pluribus la­
boribus
, multorumque annorum vigiliis in globo­
rum
cęleſtium naturam compoſui: Illam enim &
ætati
meę iam iam ingraueſcenti, & ad cęleſtia Re­
gna
maturanti, ac tibi, qui Cardinalis es, magis con­
uenire
videbam, & nonnullam afferre poſſe delecta­
tionem
, ſi eamdem vel ſemel tantum legiſſes, exiſtimabam, tum ob an
tiquitatis
innouationem, quę temporum iniuria collapſa perierat, tum
ob
multiplicem variarum rerum tractationem, ſine quibus cęleſtium
corporum
naturæ & uires neque intelligi, neque vlla ratione explicari
poſſunt
.
Verum cum ego omni diligentia cæteris ſatisfecerim omni­
bus
, qui illam legerunt, mihi ipſe numquam ſatisfacio: ſemper enim
aliquid
meditanti ſe offert, quod ad nouam dubitationem animum exci
tet
, meque ad editionem currentein remoretur: eiuſdem voluminis edendi
conſilium
etiam retinet rei medicæ non tantum priuatim factitandæ,
ſed
& in tuo florentiſſimo Piſano Gymnaſio de ſuperiore eodemque
omnium primo loco publicè profitendę neceſſitas, Dum cœptum mu­
nus
perhoneſtum & graue abſoluere maturo, ecce adeſt interpellator
puer
, qui ſcribentem non modo ſæpe interdiu, ſed etiam ſæpiſſimè in
tempeſtiua
nocte à libris auocat, ab hoc vel illo nobili ęgrotante accer­
ſiri
nuncians.
At dum hæc mea monumenta purgare contendo, nolui
quantum per tenuiſſimas meas vires licet, non aliqua in re niti, vt par­
uum
hoc grati animi erga te mei ſpecimen ederetur, rude illud quidem
& inchoatum, ita tamen elaboratum, vt vtrum ne hi vngues muſipu­
lam
, an futurum leonem portendant, facile intelligatur: iidem ſi muſi­
pulam
indignam, quę à tanto Cardinale probetur, pręſetulerint, exclu
dentur
: ſi leonem ad rem cœptam alacrius abſoluendam tuoque no­
mini
dicandam maiores animi aſſumentur: quod optimo iure tibi
pręſtare
debeo, quia tu ſola tua beneficentia me ſic extuliſti, vt quicquid
eſt
in me honoris, quicquid gloriæ, id totum tibi de me quam optimè
merito
deberi, & intelligam, & libentiſſimè prędicem: accipe igitur,
quę
tua eſt humanitas, libri huius de grauium, & leuium motu ſecun
dam
hanc partem, & à me qui totus in tuo ære ſum, tuaque in laude
omni
ſtudio cogitationeque defixus, alia breui expecta.
Vale.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index