Guevara, Giovanni di, In Aristotelis mechanicas commentarii, 1627

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 303 > >|
Denique ex ijs animaduertit Atiſtoteles modum, quo
nonnulli
vendentes purpuram, vel crocum, aut aliud huiuſ­
modi
, emptores defraudant.
Ita namque (vt ipſe ait) con­
ſtruunt
libram, vt ſpartum quo illa ſuſpenditur, ſeu axis cir­
ca
quem illa conuertitur, non ſit prorſus in medio iugi, ac
proinde
vnum brachium illius, ſit longius altero, æquè ta­
men
grauitet, vt tegatur deceptio.
Infundunt enim plum­
bum
in brachium, quod minorem habet longitudinem, vel
illud
ex grauiori ligno conficiunt, vt puta nodoſo, aut ad ra­
dicem
vergente: & ſic minorem habens longitudinem
æqueponderat
habenti maiorem, libraque ipſa haud quaquam
apparet
vitioſa ſiue iniuſta.
Deinde verò mercem in eam
lancem
imponunt, quæ ex longiori brachio pendet; vbi cer­
quodlibet pondus magis grauitare neceſſe eſt, quàm in
oppoſita
lance.
Siquidem brachij extremum ex quo pen­
det
, magis diſtat a centro; ideoque quamuis adulterinæ non
ſint
ponderum notæ, merces maioris ponderis putatur, quàm
reuera
ſit, ac tanti ex fraude venditur.
Vnde etiam ſi libra
lancibus
vacuis æquilibrium demonſtret, & æqualibus in
pondere
, æqualia addantur, æquè illa ponderare non ſequi­
tur
, dum æquè à centro libræ non diſtant.
Nàm ratione ſi­
tus
quælibet additio ponderis poſtea in ipſis lancibus facta,
ſemper
eandem ſeruare debet proportionem, vt magis gra­
uitet
in loco diſtantiori, quàm in propinquiori; vt exactius
adhuc
conſtare poteſt ex Archimede in primo lib. Aeque­
ponderan
. poſtulat.
2. & explicatione Guidi Vbaldi è Mar­
chionibus
Montis ibidem ac tract. de libra prop. 6.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index