Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
Scan Original
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
91
92
93
94
95
96
97
98
99
100
< >
page |< < of 1055 > >|
1Quòd ſi ineſt per ſe, vt modus, vel pars, vel differentia, iam non erit phyſica ſubalterna; quandò

ſubalternatio
poſtulat conditionem accidentariam.
Sic nos deludit Ægidius. Sed minus hęc
valent
apud nos, qui de ſubalternæ conditionibus diſſentimus.
& quod attinet ad ſecundum vi­
demus
primùm ob eam rationem quàm proponit Aegidius ſic euerti omne ſubiectum phyſicę,
immò
ſcientiarum omnium: quia nulla res eſſet quæ non eſſet pars, aut modus, aut differentia
entis
.
Adde & illud, quòd non differt primus philoſophus à cęteris in rebus tractandis, ſed in
ratione
tractandi.
quippe quòd vniuersè contempletur ea quæ reliqui ſcientes particulatim ſpe­
ctant
.
His igitur poſterioribus repudiatis primis illis inſiſtamus. Eadem quoque perſuadent phy­
ſicæ
ſubiectum non eſſe ens naturale; licet hoc facilius defendi queat: cùm naturale prius eſſe
quàm
mobile videatur: ſed quatenus ponitur ens, eiſdem difficultatibus implicatur.
Spectemus
nunc
, ſit'ne corpus mobile aut naturale ſubiectum.
& planè tale ſubiectum accipiendum eſſe
cenſebimus
, ſi conditiones intueamur quibus adſtringitur.
Etenim phyſiologiæ ſubiectum mo­
tu
definitur.
at motus eſt affectio corporis. & corporis igitur erit ſubiectum. Præterquàm quòd
teſtatur
non ſemel Ariſtoteles ſcientiam de natura plurimum impendi in explicatione corporum
& magnitudinum.
Tùm prætereà: quia ſubiectum illud eſt, cuius principia partes & proprieta­
tes
in illa methodo ſpectantur cui ſubiicitur.
Sed ſiquis vniuerſam phyſiologiam animo luſtret,

nihil
aliud ab ea tractari cognoſcet.
Et hoc igitur erit ſubiectum. Veruntamen id D. Thomæ non
placuit
.
cùm quia motus qui tractatur à phyſico per ea quoque pertinet quæ corpora non ſunt
vt
motus cogitationis: tùm etiam quòd ſubiectum neque ſeorſum, ſiue ſecundum materiam, ſi­
ue
ſecundum formam, neque complexum oſtenditur.
at mobile de corpore demonſtratur, a &

corpus
item de mobili, illud quidem ex eo quòd eſt naturale: alterum verò ex illo quòd omne
id
quod mouetur, eſt partim in termino à quo, partim in termino ad quem, & partibile igitur.
Neque minus partes & proprietates & principia ſubſtantiæ naturalis, aut mobilis explicantur à
phyſico
quàm partes & proprietates, ac principia corporis mobilis, ſeu naturalis.
Accedit &
auctoritas
Ariſtotelis, qui ſubiectum phyſicæ conſtituit ſubſtantiam, b in qua ſunt principia

motus
& quietis.
Itaque alij, quibuſcum ego ſentio, ſubſtantiam mobilem, ſeu naturalem phy­
ſicæ
poſuere ſubiectum.
Quod item confirmare libet auctoritate Ariſtotelis qui, dum principia
talis
ſubiecti ſe tradere profitetur, id verò eſt, quod habet naturam, dicit eſſe ſubſtantiam, eo
quòd
è ſubſtantiis conſtat.
c Similique. modo nos ea mouent quæ ſcripſit Ariſtoteles. dScientia


de
natura ferè plurima videtur circum corpora & magnitudines & horum paſsiones atque mo­
tus
; adhuc autem circum principia quæ talis ſubſtantiæ ſunt. & cùm ignotum ſit, ſit'ne corpus

hoc
& probandum: ſubiectum verò notiſsimum eſſe velit, mihi ſit veriſimile illud ſtatui poſſe
ſubſtantiam
naturalem, ſeu ſubſtantiam mobilem.
Cæterùm dicet quiſpiam, veluti ens repu­
diatum
eſt, quia non eſt proprium mobilitaris ſubiectum, nec bene congruit, cùm ratione forma­
li
; ſic neque ſubſtantia, quiddam enim amplius eſt ſubſtantia, quàm mobilitas.
ſiquidem aliquæ
ſubſtantiæ
ſint ad quas nullo modo pertineat motus, vt illæ ſunt quæ ab omni materiæ concre­
tione
vindicantur.
audiet is, quantum hoc valeat, ſi antè conſtituatur, quemadmodum ſubſtan­
tia
naturalis, ſeu mobilis ſit ſubiectum.
Nam tres leges adhibendas eſſe cenſeo, ſi defendere
velimus
tale ſubiectum.
Primùm quidem, vt totum hoc coniunctum quod dicimus ſubſtan­
tiam
mobilem, pro ſubiecto ponatur.
Neque enim ſubſtantia ſeorſum, neque ſeorſum mobile
ſunt
ſubiectum; ſed totum hoc quod eſt ſubſtantia mobilis; atque adeò, vt æquiualeat hoc ter­
mino
cuidam ſimplici, itaque neque mobile de ſubſtantia, neque ſubſtantia de mobili probari
poſſunt
; id autem notum nobis eſt notitia confuſa qua ope ſenſus accedit, dum cognoſcimus
omnia
, aut quædam moueri, vel dum nouimus eſſe motum.
nam ſimul nouimus hoc aut illud
moueri
.
Ex quo efficitur, vt ſubſtantia non ſimpliciter & vniuersè ponatur ſubiectum, ſed ſub­

ſtantia
in qua motus ineſt quę eſt ſubſtantia ſenſilis, ſeu ſimplex, ſeu compoſita, & primò ſubſtan­
tia
, ſi non ſecundum naturam, at nobis vndè ordine quodam cęterę ſubſtantiæ quæ ſenſum fu­
giunt
& exortes materiæ ſunt, nuncupantur.
Itaque Platonici Deum non ſubſtantiam, ſed ὐπο
οῦσιον
, ideſt, ſupra ſubſtantiam vocant naturam proprietatem attendentes & vt eſt à noſtrate
ſubſtantia
ſeparantes.
Proinde vt in communibus ad vnum (id verò infrà docebimus) notio
ſimplex
ad primum in illo ordine coarctatur, ſic euenit in notione ſubſtantiæ, hæc enim quæ ſen­
ſilis
eſt, primò concipitur, & hæc pro ſubiecto conſtituitur.
Neque obſtat, ſi nos armis noſtris op­
pugnare
coneris; quia ſi ſuppoſitum ex adiectione conditionis arctatur; erit item confuſio in par­
tibus
methodi naturalis; quandò generalior erit animi commentatio, in qua res conſiderantur, vt
ſenſiles
, quàm libri de elementis: oportet enim rationem formalem vniuerſa complecti.
necnon
aliquid
per accidens ſcientiæ ſupponetur: nam ſubſtantia per accidens eſt ſenſilis: euitamus enim
hæc
omnia ſumentes ſubſtantiam ſenſilem ſecundum materiam: cùm in his obiectionibus accipia­
tur
ſenſile ſecundum formam.
Tertiò mobilitas in hac ſubſtantia, ideſt habilitas ad motum nota­
tur
, non actus ipſe mouendi.
quapropter idem eſt eſſe mobile, ac naturale; hoc eſt, quod habet

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index