Gassendi, Pierre, De proportione qua gravia decidentia accelerantur, 1646

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 360 > >|
1medium, directione circuli G, cui ob æquilibrium
reſpondet conſimilis F) ac inſuper vtraque lance ca­
tenulis ferreis à ſcapo AB per intermedios circulos,
trianguloſ-ve, dependente.
Denique autem ſubiun­
gis, Tam apertam eſſe eius rei demonſtrationem, vt nul­
lus, inquis, intellectus refragari poſſe videatur; dum ſemel
conſtet (quod quilibet ſine tanto apparatu, tantáque diligen­
tia facillimè experiri potest) globum quemcumque, ex vnius
diametri altitudine, poſſe (vltra æquilibrium) pondus ſibi
æquale, & ex duabus diametris duplum pondus attollere.
Prætereo autem demonſtrationem non alio nixam
fundamento, quàm ipsâ experientiâ à te ſuppoſitâ;
prætereoque item, quod iterùm ſubdis, Illud quoque
pari certitudine constare, quod antè dictum eſt, nihil ad pro­
poſitionis veritatem, atque euidentiam opus eſſe, vt ex al­
tiore diſtantia, tantóque apparatu experientia inquiratur,
quæ ex aliquot diametrorum altitudine pluſquam abundè;
ac facillimè habeatur.
XXIV. Et tale eſt quidem tuum experimentum.
Ego autem, humaniſſime Vir, gratiſſimo primùm
animo complector liberaliſſimum erga me affectum;
ac deinde etiam tibi gratulor, quod primus morta­
lium excogitâris quemadmodum negotium viſum
difficile reuocari ad trutinam poſſet.
Nempe quan­
tumvis res non videatur pro tua ſtare ſententia; fuit
tamen tua ſolertia dignum, id in mentem inducere,
vnde examen improbum, quacumque ex parte huiuſ­
modi foret, poſſet caſtigari.
Ac ſi res quidem ſic ſe
haberet, vt enarrati abs te videtur, reputari poſſet
penitus confecta; nullumque eſſet dubium, quin

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index