Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 145 > >|
1
De cauſa inæqualis reflexionis
Suppoſui hactenus in reflexione figuras rectilineas æqua­
lem dare & recipere impulſum. quod licet ut plurimum fiat;
non tamen eſt neceſſarium: ſed quandoque percutiens mino­
rem, quandoque nullum recipit impulſum.
Et ſiquidem totam dedit plgam, nullamque recepit, non re­
flectit: verùm à plagâ conquieſeit.
Ex parte verò plagæ mo­
tum continuat centrum gravitatis per lineam tangentem cir­
culi; cuius centrum eſt contactus, & intervallum diſtantia eiuſ­
dem centri gravitatis.
At cùm minor eſt plaga à percuſſo,
mutatur ratio motùs reflexi: propterea, quòd centrum præ­
dominatur.
Inæqnaliter autem reflecti corpora, ſi materiâ
differant, quantumvis eandem figuram, & magnitudinem,
quin et gravitatem habeant, conſtat: ſi pila plumbea, ferrea, la­
pidea, oſſea, lignea, coriacea ex eadem diſtantiâ terræ, aut pari­
eti allidatur.
Cauſa huius inæqualitatis videtur non niſi ex
naturâ impulſûs priùs cognitâ obtineri.
Neque enim cur inæ­
qualiter recipiatur, conſtare poteſt; niſi quid, & quomodo in
corporibus tecipiatur, conſtet.
De quo alibi: hic verò non ni­
ſi ea, quæ ad inſtitutum facere videntur, delibabo.
Notandum ergo primò, ſi mobile percutiat aliud, produce­
re impulſum æqualem illi, quo ipſum movetur: globus enim
percuſſo æquali, eadem celeritate hunc movet: quod non niſi
ab impulſu æquali eſſe poteſt.
At ſi maior aut minor gravi­
tas ineſt percuſſo, inæqualiter movetur: velociùs quidem cui
minor, tardiùs cui maior ineſt gravitas.
Vnde apparet cun­
dem impulſum in paruo ſubiecto colligi & intendi; in magno
eſſe remiſſiorem: propterea, quòd alia ſit proportio moven­
tis ad mobile.
Sed dubitabis an in percuſſo æquali idem ſit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index