Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Page concordance

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1tandem proueherer? cum id explicare potiſſimùm
ſoleam ex emerſione rei penſilis à ſuo perpendi­
culo; quæ non abſimiliter ſiat ipſi in idem pro­
cidentiæ: neque poſſim deducere, quin explicem
ſimùl ob quam cauſam fiat, vt exſiſtente eadem
penſilis longitudine, omnes procidentiæ, argue
emerſiones, omneſque adeò excurſiones, recurſio­
neſque, de quibus dictum quidpiam iam eſt, ſint
prorſùs æqui-temporaneæ?
XX. An non magis congruum putabis me­
miniſſe me pollicitationis, qua recepi ſuperiùs
declaraturum me ad calcem, quid ex factis ex­
perimentis, dicendum monſtretur de iis, quæ
ſolent vulgò obijci ad impugnandum motum
Telluris?
verùm cùm videas qua hactenùs ver­
borum mole obruerim te, æquum profectò ri­
uos iam claudam, & quod huc vſque dilatum
eſt, differatur adhûc in proximam vſque ad te
ſcribendi occaſionem.
Erit heic intereà plus æquo,
quàm vt pellegendo debeas eſſe patiens; ſed nem­
pe illa bonitas tua, quam præconceptam habui, vt
permitterem calamo exſpatiandi licentiam, fecit.
Præ­
ſumpſi quoque te pro tuo veri cognoſcendi ardore,
próque ea, quam de me habes, quamque non
mereor, opinione, fuiſſe haud dubiè quidpiam
ampliùs, quàm nudas illas circa motum obſer­
uationes exſpectaturum.
Vtcùmque ſit, confi­
do ſaltem te pro ſingulari candoie, amoréque
erga me tuo, id, quodcùmque eſt, excepturum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index