Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (70) of 795 > >|
8470DISSERTATIO ſpiritu vini plena adhibita fuit, hujus accenſi alta & latiſſima flam-
ma
omne ſpatium inter Verſorium Magnetemque implevit, arſit
flamma
, quam diu ſpiritus idoneum pabulum ſuppeditabat, quod
majori
copia ſubminiſtrabatur, ut diu obſervatio protraheretur, &

accuratius
adnotari poſſet, an Verſorium a, b, eandem reſpiceret ſem-
per
plagam, an aliam:
nulla aberratio â lineâ a, b, facta fuit roto
obſervationis
tempore, extinctâque flammâ penitus immotum man-
ſit
Verſorium:
eundem tentaminis eventum a ſe obſervatum, me-
morant
quoque Florentini in Ezperien.
fattes in Acad. del Cimen-
to
.
Wolfius in phyſ. Tom. 3. & Polinierius in Exper. Phyſ. pag.
295. Quoniam flamma accenſi ſpiritus perquam tenuis & rara eſt,
nec
multum calet;
vehementiorem, & denſiorem flammam exci-
tandam
eſſe ratus ſum, ut validius argumentum ex Experimento
peti
poſſet:
Accenſa fuit Lampas ingens Encauſtica O. Tab. 2. fig.
6
.
cujus flamma, nutrita raparum oleo, valde calens, & conden-
ſata
vi impetuoſi venti ex folle magno expreſſi, vitrum &
metal-
lum
quodcunque intra momentum temporis liquefacit;
hæc ita di-
rigebatur
, ut lineam rectam a Verſorio A B continuatam uſque ad
Magnetem
C ad angulum rectum ſecaret:
Verſorium A B a Meri-
diano
ſuo per attractionem Magnetis C deflexum erat, inter lam-
padem
O &
Verſorium A B vitrea tenebatur lamella, ne a motu
venti
per flammam tranſeuntis Verſorium moveretur:
quamdiu lam-
pas
arſit, non mutata fuit Verſorii directio, ſed in abſolutâ per-
manſit
quiete.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index