Monantheuil, Henri de, Aristotelis Mechanica, 1599
page |< < of 252 > >|
1turam: eadem ſit motus in minore circulo ſecundum naturam ad
ſuum motum præter naturam: at hæc analogia tantum reperiri po­
teſt, ſi cum x delatum eſt in q, intelligatur etiam b delatum in h,
à quo h eſt perpendicularis h k in diametrum a b metiens motum
ipſius b per peripheriam b h. Ergo quo tempore x delatum eſt ad
q, eodem b delatum erit ad h. Cæterum eadem vis in vtriſque cir­
culis intelligitur ex æqualitate angulorum ad centrum conſtituto­
rum.
Æqualis enim eſt angulus b a h angulo x a q.
Ab h enim eſt.] Curuas lineas perpendicularis ſola vt breuiſ­
ſima, quantum fieri poteſt exacte metitur.
vt ſcribit autem Ptolo­
mæus in lib. de Analemmate, & Simplicius in lib. de Dimenſione,
menſura cuiuſcunque rei debet eſſe ſtata, determinata, & non indefi­
nita.
Talis autem eſt perpendicularis ad linearum reliquarum dimen­
ſionem.
Eſt ſiquidem vt h k. ] Triangula enim x q z & b h k ſunt
æquiangula.
Nam, qui anguli ad z & k, ſunt recti ex fab. qui vero
ad x & b ſunt externus & internus ad eaſdem partes facti à re­
cta a b incidente in parallelas x q, b h prop. 3. lib. 6. Nam x q
proportionaliter ſecat a b & a h latera trianguli b a h. Sunt enim
a x, a q æquales radj, & x b, q h item æquales lineæ, quia re­
liquæ ex æqualibus radijs a b, a h: habent autem æquales ad
æquales eandem rationem.
Eſt igitur x q parallela baſi b h, & ſic
anguli qui ad x externus, & qui ad b internus erunt æquales
prop. 29. lib. 1.
Ergo & reliqui qui ad q & h prop. 32. lib. 1. Hæc
igitur duo triangula circa æquales angulos habebunt latera propor­
tionalia prop. 4. lib. 6.
Sicque erit vt q z ad x z: ſic h k ad k b,
& alternatim vt q z ad h k: ſic x z ad k b prop. 16. lib. 5.
Ob hanc igitur cauſam.] Concluſio qua tandem concludi­
tur punctum à centro diſtantius, vt eadem vi ſit motum, celerius
ferri, id eſt eodem tempore maius loci ſpatium conficere.
dio/ti de\ ta\ me\n mei/zw zuga\
a)kribe/stera/ e)sti tw=n e)latto/nwn, fanero\n e)k tou/twn.
gi/netai
ga\r to\ me\n spa/rton ke/ntron.
me/nei ga\r tou=to. to\ de\ e)pi\
e(ka/teron me/ros th=s pla/stiggos, ai( e)k tou= ke/ntrou.
a)po\ ou)=n
tou= au)tou= ba/rous a)na/gkh qa=tton kinei=sqai to\ a)/kron th=s
pla/stiggos, o(/sw| a)\n plei=on a)pe/xh| tou= spa/rtou, kai\ e)/nia
me\n mh\ dh=la ei)=nai e)n toi=s mikroi=s zugoi=s pro\s th\n ai)/sqhsin
e)pitiqe/mena ba/rh: e)n de\ toi=s mega/lois, dh=la.
ou)qe\n ga\r
kwlu/ei e)/latton kinhqh=nai me/geqos, h)\ w(/ste ei)=nai th=| o)/yei
fanero/n.
Quod vero propterea li­
brę maiores minoribus ſint
exactiores, manifeſtum ex his
erit.
Agina enim fit centrum.
Hæc enim quieſcit. vtræque

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index