Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 403 > >|
Terrarum itaque genera ſunt, vel colo­
ribus
vel odore, vel vſu diſtantia.
De his
quæ
vſu diſtinguuntur generaliter ſuperius
dixemus
.
De aliis autem quæ colore diſtin­
guuntur
, etiam abſoluta eſt diſputatio: ſu­
pereſt
vt de vſu quarundam dicamus, tum
etiam
de odore.
Odoratæ terræ ſunt, quæ
malè
olent frequentes.
Sunt enim omnes quæ
olent
, metallicis partibus commiſtæ.
Refert
tamen
Agricola, Mariæbergi in Saxonia,
dum
ex argentaria fodina diuorum Sebaſtia­
ni
& Fabiani, coram Henrico Saxonum
Principe
erueretur argentum, tam fragran­
tem
odorem erupiſſe, vt Princeps exclama­
uerit
, Calecutum adeſſe: eſt enim ea vrbis

Indiæ
, quæ odorata omnia mittit.
In Mala­
cha
quoque orientalis Indiæ portu vaſa fiunt
è
terra odorata valde, quæ tamen viliſſimo
venduntur
pretio ob copiam.
Aut forſan
etiam
, quia magni omnes odores quantum­
cunque
boni, rerum tamen quæ eſui aptæ
non
ſint, cibos reddunt inſuaues, ac quaſi
examinant
.
Cibi enim iucundi ſunt proprio
odore
& moderato: hic ab externo tractus
ac
euictus exhalat: quò fit vt rem relinquat
inſipidam
& inſuauem.
Experiri licet hoc
torta
in cupreſſi vaſe recondita, vel ſi thus

addatur
.
Alia verò gratiam addunt. At mali
odoris
frequentiora ſunt exempla, adeóque
odores
hi praui ſunt, vt etiam ſæuiant.
An­
næbergi
enim in fodina argentea, cui nomen
erat
Corona roſacea, vt idem refert, duode­
cim
homines repentè ſunt ſuffocati: vnde
relicta
eſt magno metu, ne dæmones mali
illam
inhabitarent: hoc enim illis perſua­
ſum
, cum ex odore terrarum, aut lapidum
hoc
contingat: nam receptus in cerebro pro­
tinus
examinat: mirandum, ſubeſſe plera­
que
fœda in terræ viſceribus, velut & ani­

malium
ſtercora.
Sed non ſolùm fœda, verum
& cuiuſcunque generis ſunt materiæ ſub illa

varij
vſus.
Vt olim in Britannia ex puteis ter­
ra
candida effodiebatur, non minus centum
paſſibus
profundis, ex aqua poſtquam argen­
tum
detraxiſſes, inſperſi agri adeò fœcundi
reddebantur
, vt ſemel in vita inſperſiſſe ſuffi­
ceret
.
Itaque omnis terra quæ latet, velut &
hominum
viſcera, alicui vſus eſt.
Sed nos ha­
rum
rerum inquiſitionem, partim ob igno­
rantiam
, partim ob auaritiam negligere ſole­
mus
.
Sunt vbique, dico etiam in vrbibus, ne­
dum
agris, lapides in terra varij, varijque
vſus
terrarum genera, tum varij coloris me­
tallica
pleráque: ſed non in montibus tantùm
quærimus
.
Indicio autem eſt ſic eſſe, cum quę
olim
terræ infœcundæ haberentur, vt Ger­
mania
, argenti nunc ſit feraciſſima: aliæ de­
ſierunt
poſtquam feraces fuerant.
Cauſa eſt,

quod
cum vbique metalla, & lapides, & ſucci
ſint
, temporum ſucceſſu terra euaneſcente
deteguntur
, alia creſcente occultantur, vt re­
ctè
videatur dixiſſe Anaxagoras, quaſi in om­
nibus
eſſe omnia, verùm in montibus præter
copiam
, hoc eſt, vtilitatis, quæ aquæ ad hu­
miliora
loca, ſi quæ occurrant, facilè deriuan­
tur
.
In agris autem aquam quæ ſub terra ma­

nat
, cùm exigua ſit, exhauriendo ſiccabimus
prius
, inde muro aut ſaxis loca, ex quibus ma­
nat
, impediemus atque obſtruemus.
Siçque

cuniculos
ad euertenda oppida etiam ſub
aqua
effodiunt, & foſſas ipſas fodiendo ſub
ipſis
ſuperant.
Alio modo per circuitus dedu­
cta
aqua, vt etiam apud Herodotum Cyrus
docetur
à Crœſo flumina exinanimus, rurſus
tamen
in priorem alueum inferius deducen­
tes
: eodem modo etiam ſub terra fluentes ri­
uulos
aliò auertere licebit, in eoſdem rurſus
deducentes
, vt ſic effodere infra aquam poſ­
ſimus
.
Sunt & loca humiliora, in quæ tradu­

cimus
quandoque illam, non amplius reducen­
tes
: quo præſidio in montibus maximè vti
conceditur
, ob loci altitudinem.
Nam aqua
quæ
paſſim ſub terra inuenitur, neque admo­
dum
profunda, nec æqualis, nec continua exi­
ſtit
.
Quòd profunda non ſit, oſtendunt muro­
rum
fundamenta & ædium, quæ plerunque
ad
terram quæ ſub aqua eſt, pertingunt.
Quòd
non
æqualis ſit altitudinis, diuerſitas profun­
ditatis
puteorum declarat.
Quòd non conti­
nua
, ſed frequentibus riuulis deriuetur, facilè
eſt
intelligere, cùm duorum puteorum aquæ
vix
ſenis paſſibus diſtantium admodum ſa­
pore
, & ſalubritate diſſideant.
Deducuntur

autem
riuuli non recto tramite, ſed & ple­
runque
tortuoſi, vel ob alterius aquæ occur­
ſum
, vel ob lapides media in via conſtitutos,
vel
quia cauitatem quandam in quam com­
modius
confluant aquæ inuenerunt.
Ergo ſi
ſub
ea fodere libeat, liceat (vt dixi) tribus mo­
dis
, tetráſque diuerſi generis, lapides, metal­
la
, ſuccos, ac reliqua huiuſmodi inuenire.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index