Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 248 > >|
1profectò non poteſt, quin vir præſtantiſſimus Euſtachius Divinus prædi­
ctam fabricandorum teleſcopiorum artem eò adduxerit, quò illam nemo
hactenus adduxit; itaque optimo vtor teleſcopio, quò Venerem perigæam
majorem quidem apogæa video, non tamen quadragecuplam; ad omnium
oculos provoco.
Chryſocom. In qua proportione majorem diametrum perigææ vides?
Antim. Pluſquam ſexcuplam videre deberem; at non dicam ſexcuplam,
aut quintuplam triplá non video; & hinc neceſſaria conſequutione deduco,
Copernicanam hypotheſim corruere, in qua neceſſe eſt, diametrum Vene­
ris perigeæ pluſquam ſexcuplam videri diametri eiuſdem apogeæ.
Chryſoc. Tantulum ſchematis deſiderarem; licèt enim multam fidem tibi
habeam, mens tamen maximè recreatur, ſi eadem quæ aure accepimus
oculorum etiam teſtimonio confirmentur.
Auguſtinus. Antimum ab hoc onere levabo; Sit AF radius partium
100000. & angulus ABF 47. graduum, tanta enim eſt plerumque
maxima Veneris digreſſio; erit ſecans AB 136733. igitur tota BH
236733. & KB 36733. igitur KB eſt ad BH vt vnum ad 6. paulò
plus.
27[Figure 27]
Sit autem quælibet linea P. ad MQ, vt vnum ad 6. aſſumatur quæli­
bet diameter PN quæ videatur et M ſub angulo NMP, tum eadem ſta-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index