Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 403 > >|
1myrrhinis proxima. Sunt autem myrrhina,
ea, quæ hodie vocantur Procellanæ, dicen­

te Plinio: Oriens myrrhina mittit: inueniun­
tur enim ibi in pluribus locis, nec inſigni­
bus, maximè Parthici regni, præcipuè ta­
men in Carmama.
Humorem eſſe putant, ſub
terráque calore denſatum.
Amplitudine nuſ­
quam paruos excedunt abacos, craſſitudine
rarò quanta dictum eſt, neceſſaria vaſi po­
torio: ſplendor his ſine viribus, nitórque ve­
rius, quàm ſplendor.
Sed in pretio varietas
colorum, ſubinde circumagentibus ſe macu­
lis in purpuram, candorémque, & tertium
ex vtroque igneſcentem, veluti per tranſi­
tum coloris purpura rubeſcente, aut lacte
candeſcente.
Sunt qui maximè in his lau­
dent extremitates, & quoſdam colorum re­
percuſſus, quales in cœleſti arcu ſpectantur.
His maculæ pingues placent. Tranſlucere
quicquam, aut pallere, vitium eſt.
Item ſa­
les, verrucæque non eminentes, ſed vt in
corpore etiam plerunque ſeſſiles.
Aliqua &
in odore commendatio eſt.
Ergo quis non
videt figulina hæc eſſe, & eius generis, quod
(vt dixi) hodie Procellanas ſolemus appella­
re?
conſtant enim & hæc, ex ſucco quo­
dam ſub terra denſato, & ex Orien­
te vehuntur.
At noſtra pallidiora ſunt, &
odore carent, & quæ ex his etiam tranſlu­
cent, magis probantur, foliiſque ac imagini­
bus placent, nullúmque purpuræ veſtigium:
quæ omnia videntur ab antiqua myrrhina
diſſidere, verùm temporum varietas & opifi­
cum, tum vſus, hoc pepererunt.
Nam pre­
tium fecit copiam, dum multitudinem auge­
re ſtudent: cùm verò materia deeſſet nobi­
lior, aliam ſuppoſuêre: inde excogitata pi­
ctura, reſarciendæ vtilitatis cauſa, ita honos,
ac ſynceritas vaſis deceſſit.
Aut enim vilior
materia, aut non eadem, vel omninò impu­
rior, aut non adeò elaborata, aut vaſa ipſa
ante tempus eruta, ob lucri cupiditatem mo­
ræ impatientibus: vtcunque res ſe habeat, &
pretium, & locus, & materia, & modus quo
fiunt, eadem eſſe docet hæc myrrhinis.
Nunc
longo Indiæ tractu fiunt, maximè apud
Chinam: hi olim Seres, vt alibi dictum eſt.
Fieri dicuntur ex conchyliorum, atque ouo­
rum corticibus, ſepeliuntúrque conſtanti
fama in 80. vel 100. annos, quaſi hæredi­
tatum loco.
Inde eruta obducuntur vitro ne
combibant.
Succi autem quibus cortices ex­
cipiuntur, non ſatis noti ſunt.
Pinguntur
etiam antequàm vitrum ſuperaddatur.
In­
certum eſt an excoquantur, ob nitorem ac
duritiem.
Maiora in pretio ſunt, ſed multum
ab antiquis degenerant.
Et quamvis ita ſit,
non tamen minus eſt ſuperbum his cœnare,
quàm auratis, atque argenteis vaſis, ſeu
quòd raritas, & labor ea commendauerint:
ſeu quòd conſtans fama ſit, non ferre ve­
nenum.
Atque huic & Lemniæ maior no­
bilitas inter terrarum genera, aut argilla­

rum.
Lemnos inſula noſtri maris eſt: mons
qui eam gignit, nec lapidem habet, nec
arborem, vtilis cruentis fluxibus, & vlce­
ribus, ſed magis venenis.
Ob id arborem
non alit, quoniam ſicciſſima eſt: nec in lapi­
dem coit, quoniam adeò eſt tenuis ſubſtan­
tiæ, vt non excipiat aquam, ſed potius ab
aqua excipitur.
Habet & pinguedinis ali­
quid, qua venenis reſiſtat.
Manifeſtum verò
ex his, quoniam arte talem efficere poſſu­
mus: vt ſi argillam communem diu contun­
damus, ac aquâ in aqua ſcordion & iunipe­
ri ſemen incocta ſint, aſpergamus, in tu­
mulóſque formemus, denuò etiam tundentes,
inſpergentes, ac in tumulos cogentes, ac ſic­
cantes.
Feret vtique temporis iactura com­
modum, & ſarciet.
Nam Lemniæ ſphragidis
pretium eſt pro auri pondere, adeò creuit in
immenſum res viliſſima, vbi deſiit ob rarita­
tem eſſe communis: intercepta enim ambi­
tione principalium medicorum, qui regi O­
rientis aſſiſtunt, nobilior haberi cæpit.
Nec
tamen olet, hoc enim rarum eſt terris, atque
aquis omnibus.
Nam vt benè oleant, tenui

humido, ac bene concocto opus eſt.
Aquæ
humidum bene concoctum eſſe non poteſt,
quòd plurimùm ſit terræ, quòd non ſit te­
nuis.
Odor (vt dixi) ſuauis non eſt: admiſtis

tamen quibuſdam, contingit terram, aut
aquam bene olere.
Quamobrem manifeſtum
eſt, terram & aquam etiamſi bene oleant,
breui odorem amittere, vt contingit aquæ
roſaceæ, & magis violaceæ.
Terræ igitur,
& aquæ maxima pars odore caret, ma­
gna eſt etiam quæ grauiter olet, minima quæ
bene.
Vaſa figuli­
na optima.
Lib. 37. na
tur. hiſtor.
cap.2.
Lemnia
terra.
Cur terra ra
rò benè oleat.
Aquæ cur ce­
leriter odorem
bonum amit­
tant.
Proxima Lemniæ eſt Armenia. Hæc ve­

rius Samia eſt, quàm Armenia: nam non
ex Armenia, ſed propius aduehitur.
Nec ta­
men Lemnia eſt.
Samiæ autem deſcriptio­
ne Galeni ad vnguem reſpondet: nam ſub­
rubra eſt, & egregiè ſiccat: ob id peſtilen­
tibus morbis & tabi illi quæ vlcere pulmo­
nis prouenit, ſalutaris.
Nam & ob eandem

cauſam carbunculi, ſmaragdi, ſapphyri,
hyacinthi, margaritæ, corallique vtiles ſunt
in peſte, quòd vehementer ſcilicet ſiccent:
verùm vt minus Armenio luto id agunt,
ita ſpiritui vitali reparando ſunt vtiliores
lapides.
Eſt igitur Armenium lutum ſicciſ­
ſimum, ac moderatè frigidum, minimè
acre, ſed tamen tenuiſſimum.
Ob id etiam
venenis erodentibus ſalutare, vt cantha­
ridibus: item putrefacientibus, vt marino
lepori.
Armenia
terra.
Gemmæ cur
in peſte vti­
les.
Eſt & Apuliæ lutum rubrum, & Armenio
viribus non abſimile, eò tamen longè im­
becillis.
Quid tamen prohibet, ne meliùs
reddatur etiam Armenio?
Elue igitur Apuli­

cum lutum, repurga ab arena, inde diligen­
ter ſiccatum aceto accerrimo, & olei par­
te ſexta excipe, vt in formam pultis redi­
gatur.
Sepelies autem humido loco in mul­
tos annos.
Ergo aduerſus venena medicamen­
ta
tum vermes hac ratione conficies, terra
argillacea puriſſima, oleo, aceto, ſcordio,
iuniperi ſemine, gentiana, diptamo, con­
tundendo diu, inde ſepeliendo in multos
annos.
Modus facien­
di
lutum ar­
menium
artifi­
cioſum natu­
rali præſtan­
tius.
Quæret forſitan aliquis, quid iuuet ad

vitam tam diuturna ſepultura?
Eadem pro­
fectò quæ in montibus ad metallicorum ge­
nerationem cauſa conducit.
Sed viuacior
in montibus tamen, ob plures cauſas.
Nam
montes vitæ quandam habent ſpeciem,
cùm ſaxis conſtent.
Saxa autem viuere do­
cebimus: vbi autem vita, ibi etiam omnis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index