Borelli, Giovanni Alfonso, De motionibus naturalibus a gravitate pendentibus, 1670

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 579 > >|
1
quieſcat, ſiue circa eius axim
36[Figure 36]
M conuertatur libra ſemper
in ſitu horizontali æquilibra­
ta perſiſtet.
Cap. 3. flui­
dum in ſuo
toto quie­
ſcens pon­
derat.
Vt verò ratio huius effectus
percipiatur, recurrendum eſt
ad centri grauitatis definitio­
nem, ex qua habetur quòd corpus quodlibet ſuſpen­
ſum à centro grauitatis eius quomodocumque reuol­
uatur circa centrum, ſemper æquilibrari, & haberę
partes æqualium momentorum, vnde infertur, quòd
vniuerſa vis, qua corpus aliquod tendit deorsùm, ſci­
licet grauitas eius, exercetur in vnico illo puncto,
quod centrum grauitatis eius vocatur.
Hinc deduci­
tur, quod ſi rota, ſiuè pila ſuſtineatur ex centro gra­
uitatis eius ſiuè quieſcat, ſiuè moueatur, numquam
centrum grauitatis ſitum commutabit, aliàs daretur
motus perpetuus, qui naturæ legibus repugnat.
Similitèr ſi concipiatur fiſtula vitrea inflexa ad
modum anuli, vt eſt EFGK, ſitque prædicta fiſtulą
plena aqua ſituata perpendiculari­
37[Figure 37]
tèr ſuper planum ſubiectum RS à
quo fulciatur; habebit profectò cen­
trum
grauitatis in eius puncto in­
termedio N, dum quieſcit aqua iņ
prædicto anulo, at ſi reuoluatur vt
nimirùm pars EFG deſcendat, reliqua verò GKE
ſursùm aſcendat, non proindè centrum grauitatis tranſ­
feretur
ab N versùs O, ſcilicèt intra ſemicirculum̨

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index