Theodosius <Bithynius>; Clavius, Christoph, Theodosii Tripolitae Sphaericorum libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
61 49
62 50
63 51
64 52
65 53
66 54
67 55
68 56
69 57
70 58
71 59
72 60
73 61
74 62
75 63
76 64
77 65
78 66
79 67
80 68
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
< >
page |< < (73) of 532 > >|
8573 erit & arcus G Q, omnium ex G, cadentium minimus, hoc eſt, minor, quàm
11Schol. 21. 2
huius.
G H:
quod arcus G Q, G H, minores ſint ſemicirculo, cum ſe non inter-
ſecent, antequàm parallelo N O, occurrant.
Vterque igitur arcus F G,
G H, vtroque G P, G Q, maior eſt.
Et quoniam recta per G, & centrum
ſphæræ ducta, id eſt, communis ſectio circulorum maximorum A P, E C, ſe-
cant paralleli I K, planum intra ſphæram;
(non enim recta illa ad centrum
ſphæræ perueniet, hoc eſt, ad centrum maximi circuli B D, niſi prius planum
circuli I K, ſecet;
quòd parallelus I K, poſitus ſit inter maximum parallelo-
rum, &
punctum G.) ſecabit eadem recta planum paralleli N O, extra ſphæ-
ram, ſirecta illa, &
planum circuli ad partes G, producantur: propterea
quòd punctum G, poſitum eſt inter maximum parallelorum, &
parallelum
N O.
Quoniam igitur duo circuli maximi A P, E C, ſe mutuo ſecant in G,
puncto, &
à circulo E C, vtrinque à puncto G, duo arcus æquales ſumpti
ſunt G F, G H, &
per F, H, plana parallela circulorum I K, N O, ducta,
quorum N O, occurrit commnni ſectioni circulorum maximorum A P,
E C, extra ſphæram, vt oſtenſum eſt, eſtq́ue vterque arcuum G F, G H, ma-
ior vtroque arcuum G P, G Q, erit arcus G P, maior arcu G Q.
Eſt au-
224. huius. tem arcus G P, arcui I L, &
arcus G Q, arcui L N, æqualis. Igitur & arcus
3310. 2. huius. I L, arcu L N, maior erit.
Quare ſi in circunferentia maximi circuli ſit po-
lus, &
c. Quod demonſtrandum erat.
THEOREMA 6. PROPOS. 6.
SI in circunferentia maximi circuli ſit polus
parallelorum, huncq́;
maximum circulum ad an-
gulos rectos ſecentduo alij circuli maximi, quo-
rum alter ſit vnus parallelorũ, alter verò obliquus
ſit ad parallelos;
ſumantur autem ab obliquo circu
lo æquales circunferentiæ deinceps ad eaſdem par
tes maximi illius paralleli, &
per puncta terminan-
tia æquales circũferentias, perq́;
polum, deſcriban-
tur maximi circuli:
Hi circunferentias inæquales
intercipient de maximo parallelorum, quarum
propior maximo circulo primo poſito ſemper erit
remotiore maior.
IN circunferentia maximi circuli A B C D, ſit A, polus parallelorum,
eumq́ue ſecent duo maximi circuli B D, E C, adangulos rectos, quorum B D,
ſit parallelorum maximus, at E C, ad parallelos obliquus, ex quo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index