Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

Table of Notes

< >
< >
page |< < (79) of 213 > >|
8579IN LIB. DE COLORIBVS. autem, diſcrimen, & differentem coloris apparẽtiam
adferre, cùm coruſcans color miſcetur vegeto fortíq.
lumini; aut ſquallidus, & hebes, minimćque ſplende-
ſcens, non permiſcetur lumini.
Et quoniam ſæpe di-
xit ſplendidum &
coruſcans; declarat quid ſit coru-
ſcans, inquiens nihil aliud eſſe, niſi id quod apparet
continuè lucidum, &
luminis continuatam denſita-
tem.
Ac ne decipiaris, ſcire licet ſplendidum non eſt
referendum ad lumen, ſed ad luminoſum.
illud enin@
eſt ſplendidum, &
coruſcans, quod continuè multo
lumine relucet.
atq. id ſignificat denſitas. Itaque Lu-
na in plenilunio, quamuis ſplendeat, tamen non dice
tur coruſcans;
quia, propter apparentes maculas, lu-
men non eſt continuatũ.
ſic multæ ſtellæ fixæ, quoad
nos, &
vt nobiſcum comparantur, quoniam plurimũ
diſtant, nõ videntur habere continuum lumen &
co
pioſum, licet id habeant.
Differt itaque λαμ{πρ}ὸν &
ςίλβο008 quod eſt ſplendidum &
coruſcans: quoniam
ſplendidum denotat claritatem ſolùm &
ſplendorẽ:
at coruſcans, luminis continuitatem &
denſitatem.
FIT ENIM AVREVM.
exemplum eſt habentis con-
tinuatum lumen &
denſum, aureus color: qui tunc
fit, cùm flauum nonnihil, &
ſolare lumen denſatum
coruſcat.
Cæterùm, poteſt illud vehementer denſatũ,
referri ad vnitatem luminis, &
ad miſtionem, vt intel
ligat vehementem miſturam &
vnionem: vel ad lu-
men, vt lumen valde vniatur &
multum ſit, atque ita
flauum dicatur coruſcare.
QVARE ET COLVM-
BARVM COLLA
.
Concludit quòd colla columba-
rum hæc ratione aureo colore fulgent, quoniam ob
æqualem pennarum ſitum reſplendent, &
radii Solis
in illis refringuntur, atque ita coruſcant.
ſimili modo
aquarum guttæ, quoniam ſua natura ſunt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index