Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus figurarum recti linearum et circuli quadratura ex motu, 1648

Page concordance

< >
< >
page |< < of 145 > >|
1impulſus. Nam ſi in lineâ rectâ plures globos diſponas ſibi con­
tiguos
& æquales; percuſſo primo ultimus movetur, omni­
bus
alijs immotis.
Si ergo primus in ſecundo, hic in tertio
producit
impulſum æqualem illi, quo ipſe moveretur; ſequi­
tur
à plagâ, quæ unum movere poteſt, moveri poſſe quolibet
ſpatio
abiunctum: perque globos infinitos illam vim extendi, eſſeque
infinitam
. E contra vero, ſi illâ ſerie continuò dereſcit pla­
ga
; ut minor ſit in tertio quàm in ſecundo, et in hoc quàm in
primo
: ſint globi numero 20. & ſingulorum pondus librale.
habebit
ergo pIaga 20-minorem rationem ad totum impul­
ſum
quàm ſubuigecuplam; hoc eſt quàm habeat gravitas illius
globi
ad omnium grauitatem collectam. impulſus ergo minor,
quàm
ut moveat pondus librarum 20; maior autem quàm ſit
reſiſtentia
lib: 10 aut 15; percuſſo primo non movebit ulti­
mum
.
Nam ſi totus impulſus minor eſt grauitate totâ, erit
quoque pars impulſûs minor illâ gravitate, quæ in eadem eſt ra­
tione
ad totam gravitatem.
Et cùm pars 20 impulſus neque­
at
movere pondus lib: 1. neque à plagâ minore quàm ſit pars 20
movebitur
.
Hoc autem eſt contra experientiam. videmus
enim
quovis numero interpoſitis globis æqualibus ultimum
moveri
ex eadem plagâ, æquali cum primo celeritate.
Dein­
de
ſi plaga decreſcens nequit ultimum movere; ſunt verò & in­
termedij
abſque motu; erit plaga infinita in mobili, abſque eo
quòd
ullam partem moveat.
Augeatur enim numerus glo­
borum
in ratione, in quâ plaga: eritque impulſus ab ultimâ
plagâ
in eadem ratione, hoc eſt minori, quàm ut movere poſ­
ſit
ultimum globum.
Quod cùm à ratione & experientia ſit
alienum
, dicendum omnes globos, quantumvis numero
augeantur
, ab hoc impulſu peruadi Neque ſequitur virtutis fi­
nitæ
actionem eſſe inſinitam. non enim ab extra, ſed à princi­
pio
interno mobilis producitur impulſus; ut ſuo loco

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index