Cardano, Girolamo, De subtilitate, 1663

Page concordance

< >
< >
page |< < of 403 > >|
1myrrhinis proxima. Sunt autem myrrhina,
ea
, quæ hodie vocantur Procellanæ, dicen­

te
Plinio: Oriens myrrhina mittit: inueniun­
tur
enim ibi in pluribus locis, nec inſigni­
bus
, maximè Parthici regni, præcipuè ta­
men
in Carmama.
Humorem eſſe putant, ſub
terráque
calore denſatum.
Amplitudine nuſ­
quam
paruos excedunt abacos, craſſitudine
rarò
quanta dictum eſt, neceſſaria vaſi po­
torio
: ſplendor his ſine viribus, nitórque ve­
rius
, quàm ſplendor.
Sed in pretio varietas
colorum
, ſubinde circumagentibus ſe macu­
lis
in purpuram, candorémque, & tertium
ex
vtroque igneſcentem, veluti per tranſi­
tum
coloris purpura rubeſcente, aut lacte
candeſcente
.
Sunt qui maximè in his lau­
dent
extremitates, & quoſdam colorum re­
percuſſus
, quales in cœleſti arcu ſpectantur.
His maculæ pingues placent. Tranſlucere
quicquam
, aut pallere, vitium eſt.
Item ſa­
les
, verrucæque non eminentes, ſed vt in
corpore
etiam plerunque ſeſſiles.
Aliqua &
in
odore commendatio eſt.
Ergo quis non
videt
figulina hæc eſſe, & eius generis, quod
(vt dixi) hodie Procellanas ſolemus appella­
re
?
conſtant enim & hæc, ex ſucco quo­
dam
ſub terra denſato, & ex Orien­
te
vehuntur.
At noſtra pallidiora ſunt, &
odore
carent, & quæ ex his etiam tranſlu­
cent
, magis probantur, foliiſque ac imagini­
bus
placent, nullúmque purpuræ veſtigium:
quæ
omnia videntur ab antiqua myrrhina
diſſidere
, verùm temporum varietas & opifi­
cum
, tum vſus, hoc pepererunt.
Nam pre­
tium
fecit copiam, dum multitudinem auge­
re
ſtudent: cùm verò materia deeſſet nobi­
lior
, aliam ſuppoſuêre: inde excogitata pi­
ctura
, reſarciendæ vtilitatis cauſa, ita honos,
ac
ſynceritas vaſis deceſſit.
Aut enim vilior
materia
, aut non eadem, vel omninò impu­
rior
, aut non adeò elaborata, aut vaſa ipſa
ante
tempus eruta, ob lucri cupiditatem mo­
impatientibus: vtcunque res ſe habeat, &
pretium
, & locus, & materia, & modus quo
fiunt
, eadem eſſe docet hæc myrrhinis.
Nunc
longo
Indiæ tractu fiunt, maximè apud
Chinam
: hi olim Seres, vt alibi dictum eſt.
Fieri dicuntur ex conchyliorum, atque ouo­
rum
corticibus, ſepeliuntúrque conſtanti
fama
in 80. vel 100. annos, quaſi hæredi­
tatum
loco.
Inde eruta obducuntur vitro ne
combibant
.
Succi autem quibus cortices ex­
cipiuntur
, non ſatis noti ſunt.
Pinguntur
etiam
antequàm vitrum ſuperaddatur.
In­
certum
eſt an excoquantur, ob nitorem ac
duritiem
.
Maiora in pretio ſunt, ſed multum
ab
antiquis degenerant.
Et quamvis ita ſit,
non
tamen minus eſt ſuperbum his cœnare,
quàm
auratis, atque argenteis vaſis, ſeu
quòd
raritas, & labor ea commendauerint:
ſeu
quòd conſtans fama ſit, non ferre ve­
nenum
.
Atque huic & Lemniæ maior no­
bilitas
inter terrarum genera, aut argilla­

rum
.
Lemnos inſula noſtri maris eſt: mons
qui
eam gignit, nec lapidem habet, nec
arborem
, vtilis cruentis fluxibus, & vlce­
ribus
, ſed magis venenis.
Ob id arborem
non
alit, quoniam ſicciſſima eſt: nec in lapi­
dem
coit, quoniam adeò eſt tenuis ſubſtan­
tiæ
, vt non excipiat aquam, ſed potius ab
aqua
excipitur.
Habet & pinguedinis ali­
quid
, qua venenis reſiſtat.
Manifeſtum verò
ex
his, quoniam arte talem efficere poſſu­
mus
: vt ſi argillam communem diu contun­
damus
, ac aquâ in aqua ſcordion & iunipe­
ri
ſemen incocta ſint, aſpergamus, in tu­
mulóſque
formemus, denuò etiam tundentes,
inſpergentes
, ac in tumulos cogentes, ac ſic­
cantes
.
Feret vtique temporis iactura com­
modum
, & ſarciet.
Nam Lemniæ ſphragidis
pretium
eſt pro auri pondere, adeò creuit in
immenſum
res viliſſima, vbi deſiit ob rarita­
tem
eſſe communis: intercepta enim ambi­
tione
principalium medicorum, qui regi
rientis
aſſiſtunt, nobilior haberi cæpit.
Nec
tamen
olet, hoc enim rarum eſt terris, atque
aquis
omnibus.
Nam vt benè oleant, tenui

humido
, ac bene concocto opus eſt.
Aquæ
humidum
bene concoctum eſſe non poteſt,
quòd
plurimùm ſit terræ, quòd non ſit te­
nuis
.
Odor (vt dixi) ſuauis non eſt: admiſtis

tamen
quibuſdam, contingit terram, aut
aquam
bene olere.
Quamobrem manifeſtum
eſt
, terram & aquam etiamſi bene oleant,
breui
odorem amittere, vt contingit aquæ
roſaceæ
, & magis violaceæ.
Terræ igitur,
& aquæ maxima pars odore caret, ma­
gna
eſt etiam quæ grauiter olet, minima quæ
bene
.
Lib. 37. na
tur
. hiſtor.
cap
.2.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index