Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
81 69
82 70
83 71
84 72
85 73
86 74
87 75
88 76
89 77
90 78
91 79
92 80
93 81
94 82
95 83
96 84
97 85
98 86
99 87
100 88
101 89
102 90
103 91
104 92
105 93
106 94
107 95
108 96
109 97
110 98
< >
page |< < (73) of 672 > >|
Dand. Hæc quidem ſatis commodè dicta videntur, nec ſuâ
carent
probabilitate:
attamen ſi igneus ille nucleus telluri inclu-
ſus
huic putamini pro portione reſpondeat, vt calorem vſque-
quaque
diffundere valeat, non exiguis terminis circumſcribatur,
oportet
, ſed magnum &
amplum ſpatium replere dicendus eſt.
Cum autem neſciat ignis carcerem & anguſtias, quibus conclu-
datur
, pati (quanto enim terrore diſijci impoſitas moles vide-
mus
, ſi ſubiectum nitrati pulueris doliolum ignem concipiat?)

nonne
ex tanto igne perpetuæ nobis impenderent ruinæ, &
tellus
in
fruſta diſſiliret?
Præterquam quod omnis ignis paſtu indiget,
nec
permanere poteſt, niſi alatur:
aut igitur dudum extinctus
eſſet
ignis ille interior, ſi materia non ſuppetit, quam abſumat,
aut
ſi maiora ſemper ſuſcipit incrementa, demum depaſcenda eſ-
ſet
tellus, &
in fauillam redigenda. Quoniam verò fatemur æter-
num
fore impiorum in igne fupplicium, quorum corpora ſemper
torquebit
, nunquam deuorabit, eximiumque feruorem ibi cum
tetris
tenebris atque atrâ caligine fœderatum agnoſcimus ex Diui-
nis
literis (id quod &
Sybilla quædam à Lactantio lib. 7. Diu. inſtit.
cap
.
2 3. memorata prædixit loquens de extremo Iudicio Κ αὶ τότε
δυσσεβέας
μὲν ἐπὶ ξόρον ἐν πυρὶ πέμψ{ει}, *Tunc demum impios*
*quidem
in caliginem in igne mittet)* illud rationi conſentaneum
videri
poteſt, quod dicamus igni illi inferno nihil eſſe commercij
cum
Naturæ operibus, neque inter elementa hunc orbem conſti-
tuentia
eſſe recenſendum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index