Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
< >
page |< < of 101 > >|
1dem, cuius baſis eſt quadratum abcd, & altitudo eg: &
in pyramidem, cuius eadem baſis, altitudoque fg; ut ſint eg,
gf ſemidiametri ſphæræ, & linea una.
Cum igitur g ſit ſphæ­
ræ centrum, erit etiam centrum circuli, qui circa quadratum
abcd deſcribitur: & propterea eiuſdem quadrati grauita
tis centrum: quod in prima propoſitione huius demon­
ſtratum eſt.
quare pyramidis abcde axis erit eg: & pyra
midis abcdf axis fg.
Itaque ſit h centrum grauitatis py­
ramidis abcde, & pyramidis abcdf centrum ſit K: per­
ſpicuum eſt ex uigeſima ſecunda propoſitione huius, lineam
74[Figure 74]
ch triplam eſſe hg: com
ponendoque eg ipſius g
h quadruplam.
& eadem
ratione fg quadruplam
ipſius gk quod cum e
g, gf ſint æquales, & h
g, g K neceſſario æqua­
les erunt.
ergo ex quar
ta propoſitione primi
libri Archimedis de cen­
tro
grauitatis planorum,
totius octahedri, quod
ex dictis pyramidibus
conſtat, centrum graui
tatis erit punctum g idem, quod ipſius ſphæræ centrum.
Sit icoſahedrum ad deſcriptum in ſphæra, cuius centrum
ſit g.
Dico g ipſius icoſahedri grauitatis eſſe centrum. Si
enim ab angulo a per g ducatur recta linea uſque ad ſphæ
ræ ſuperficiem; conſtat ex ſexta decima propoſitione libri
tertii decimi elementorum, cadere eam in angulum ipſi a
oppoſitum.
cadat in d: ſitque una aliqua baſis icoſahedri tri­
angulum abc: & iunctæ bg, producantur, & cadant in
angulos ef, ipſis bc oppoſitos.
Itaque per triangula
abc, def ducantur plana ſphæram ſecantia.
erunt hæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index