Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
1tuatur in QL ducaturque ML ſecans PN in D, haud dubiè erit PO, ad
QL, vel PN, vt MP ad MQ, id eſt vt 1. ad 6. ſed angulus LML, vel
OMP eſt ad angulum NMP, vt PO, ad PN, nempe in acutiſſimis angu­
lis, qualis ſupponitur is, ſub quo videtur Veneris diameter, arcus ſunt
ad ſenſum vt tangentes; igitur angulus OMP eſt ad angulum NMP vt
1. ad 6. cùm igitur Veneris diſtantia minima ſit ad maximam, vt vnum ad
6. ejus diameter apparens in minima eſt ad apparentum in maxima vt
NP ad PO, id eſt vt 6. paulò plus ad igitur diſcus Veneris perigeæ
appatens eſt ad diſcum apogeæ vt 40. ad 1. & re ipſa talem eſſe Coperni­
canæ ſententiæ defenſores pronunciant.
Chryſoc. Cur appellas Copernicanæ ſententiæ defenſores? alios etiam
appellare debueras, cùm etiam ex Tychonico ſyſtemate eadem prorſus
diametrorum apparentium ratio, ſeu proportio conſequatur.
28[Figure 28]
Fac enim terram eſſe immobilem in B, Solemque per orbem ANML
ire, ac ſecum deferte centrum epicycli Veneris; hauddubie Venus erit
perigæa in K, apogæa in H.
Antim. Hoc ipſum in primo noſtro congreſſu à quo aberas, Chryſoco­
me, indicatum à me ſuperat, vt videte eſt, in V.figura, & ideò non circularem
epicyclum deſcripſi nec etiam ellipticum, ſed ſpital: quadam, ſeu quaſi pa­
rabolica linea terminatum ab apogæo ad maximam digreſſionem, & hinc
ad perigæum alia curva ad rectam proxime accedente: porrò noſtro

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index