Alvarus, Thomas, Liber de triplici motu, 1509

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < of 290 > >|
85 cum ſemper a. moueatur in ſexquialtero velocius
ipſa b. poña:  cum b. deſcripſerit vltimam quar­
tam pertranſibit a. adequate tres octauas: tunc
dico /  a tranſeundo illas tres octauas continuo
remittit vniformiter motum ſuum: et hoc ad non
gradum continuo remittendo potentiam ſuam.
Quod ſic oſteditur / quia a. tranſeundo illas tres
octauas continuo vniformiter remittit motū ſuū /
vt patet ex prima ſuppoſitione iuncta hypotheſi:
et tranſeundo illas tres octauas continuo remit-
tit potentiam ſuaꝫ / igitur etc.
Minor probatur / q2
ſi per aliquod tempus ipſa potentia a. tranſeūdo
illas tres octauas ſtat, aut intenditur ſignetur il­
lud et ſit g. in quo a. tranſeat .ef. adequate, et b. in
eodem tempore g.d. partem adequate pertranſe­
at ad quam d. partem pars .ef. habet ꝓportiõem
ſexquialteram / vt patet intuēti hypotheſim:
Quo
poſito arguo ſic / latitudinis motus deperdite ab
ipſa b. potentia tranſeundo .ef. partem adequate
ad latitudinem motus deperditã ab eadem potē-
tia tranſeundo d. partem in g. tempore adequate
non eſt ꝓportio ſexquialtera nec maior: igitur la­
titudīs deperdite ab ipſa potētia a. inuariata vel
intendente potentiam ſuam tranſeundo .ef. ꝑtem
in g. tempore adequate ad latitudinem deperdi-
tam ab ipſa potentia b. tranſeundo adequate d.
partem in eodem tempore g. non ē ꝓportio ſexqui­
altera nec maior: ſed conſequens eſt falſuꝫ: igitur
illud ex quo ſequitur.
Conſequentia patet / vt ſu-
pra in concluſione ſecunda et ſimiliter antecedēs
cum falſitate conſequentis:
Et ſic patet concluſio.
11correla.
¶ Ex quo ſequitur /  vbi aliqua potentia inuaria­
ta aliquod medium inuariatum tranſeundo vni-
formiter continuo remittit motum ſuum ad non
gradum: omnis potentia minor habens ad pun-
ctum initiatiuum eiuſdem medii ī extremo remiſ­
ſiori ꝓportionem maioris inequalitatis ideꝫ me­
dium inuariatum tranſeundo continuo vniformi­
ter remittit motum ſuum vſ ad non gradum in
aliquo puncto intrinſeco per continuam ſue po-
tentie remiſſionem.
Probatur / ſit b. potentia que
inuariata c. medium inuariatum vniformiter re-
mittit motum ſuum ad non gradum: ſit a. poña
minor que habeat ad punctum initiatiuum eiuſ-
dem c. medii in exiremo remiſſiori ꝓportionem in
h. ꝓportione minorem quam ſit ꝓportio ipſiꝰ po­
tentie b. ad idem punctum initiatiuum ponatur
b. potentia in īitio ſecunde partis ꝓportionabi-
lis ipſius c. medii diuiſi ꝓportione h. minoribus
verſus extremu
m intenſius terminatis: et incipiãt
in eodem inſtanti a punctis in quibus ponuntur
moueri verſus extremum intenſius: ſit continuo
inter motus illarum potentiaruꝫ ea ꝓportio ade­
quate que eſt inter ꝓportionem quam habet a. ad
punctum initiatiuum c. medii et ꝓportionem quaꝫ
habet b. ad punctum initiatiuum ſecunde partis
ꝓportionalis ipſius c. medii diuiſi h. ꝓportione:
tunc dico /  a. et b. continuo vniformiter remittūt
motum ſuum vſ ad non gradum idem medium
inuariatum tranſeundo: a. continuo remittēte po­
tentiam ſuam.
Quod ſic oſtenditur / quia vel pro-
portio ipſius a. ad punctum initiatiuum ipſius c.
medii eſt equalis ꝓportioni ipſius b. ad punctum
initiatiuum ſecunde partis ꝓportionalis c. medii
diuiſi etc. vel maior vel minor
(Eſt enim altera al-
teri comparabilis: cum vtra ſit maioris inequa­
litatis ex hypotheſi)
Si ſit equalis ſequitur /  cõ-
tinuo equaliter mouebuntur ex hypotheſi: et ex cõ­
ſequenti cum b. fuerit in termino c. medii ī quo mo­
tus eius eſt remiſſus ad non gradum ex hypothe-
ſi a. erit in aliquo puncto intrinſeco tantum vide-
licet diſtante ab extremo remiſſiori c. medii quan­
tum diſtat extremū intenſius a puncto a quo ince­
pit moueri b. / vt ↄ̨ſtat (eq̄ velociṫ eī a. cū b. ↄ̨tinuo
mouetur) et in tali puncto a. poña remittit motum
ſuum ad non gradum cum nunquam moueat̄̄ ve-
locius aut tardius quam b. / igitur a. poña tranſe-
undo illam partem c. medii continuo vniformiter
remittit motum ſuum ad non gradum: et continuo
tranſeundo illam partem remittit potentiam ſuã /
igitur propoſitum.
Probatur minor videlicet / 
a. potentia continuo tranſeundo illam partem re­
mittit potentiam ſuam: quia ſi non detur tempus
per quod poña a. tranſeundo illam partem c. me­
dii ſtet inuariata, aut intendat poñam ſuam, et ſit
g. ſit pars pertranſita ab a. potentia in g. tem-
pore adequate f. et pertranſita .ab. potentia in eo­
dem tempore e. / quo poſito arguitur ſic.
maior eſt
latitudo motus deperdita a b. poña tranſeundo
e. partem quam latitudo deperdita ab eadem
poña b. tranſeundo f. parteꝫ adequate / vt patet ex
ſecunda ſuppoſitione huius capitis
(Magis eni3
reſiſtit e. quam f. / vt patet intuenti) / ergo maior eſt
latitudo motus deperdita ab ipſa poña b. tranſe­
undo e. partem in g. tempore adequate quã ſit la-
titudo deperdita ab a. poña ſtante inuariata vel ī­
tendente continuo poñam ſuam f. partem tranſe-
undo in eodem g. tempore adequate: ſed cõſequēs
eſt falſum / igitur illud ex quo ſequitur:
Patet hec
conſequentia / quia potentie inequales inuariate
idem medium etc. tranſeundo equalem latitudinē
motus deperdunt.
et ſi aliqua potentia tranſeūdo
idem medium inuariatum remittendo motum ſuuꝫ
etc. intendo motum ſuum etc. intendat potentiam
ſuam: minorem latitudinem motus deperdit quã
ſi ſtaret idem medium inuariatum tranſeundo / vt
patet ex quarto argumento ſexti capitis ſepius
allegato.
Sed falſitas conſequentis probatur: q2
ſi latitudo motus deperdita ab ipſa b. potētia e.
ꝑtē trãſeūdo ī g. tꝑe adeq̈te ē maior quã latitudo
deperdita ab eadē b. poña trãſeūdo f. ꝑtē in g. tꝑe
adeq̈te: et a prīcipio motus ipſiꝰ b. eſt eq̈lis motui
ipſius a. / ergo ſequitur /  facta tali variatione la­
titudo motus ipſius b. non eſt equalis latitudini
motus ipſius a. / quod eſt contra hypotheſim.
Cõ-
ſequentia patet ex primo correlario quinte cõclu­
ſionis ſecundi capitis ſecunde partis.
Si autē ꝓ-
portio a. ad punctum initiatiuum c. medii eſt ma-
ior ꝓportione b. ad punctum initiatiuum ſecunde
partis ꝓportionalis c. medii diuiſi per partes ꝓ­
portionales ꝓportione h. ſit maior in l. ꝓportio-
ne / et ſequitur /  cõtinuo in l. ꝓportione ipſa potē-
tia a. velocius mouebitur quaꝫ potentia b. / et ex cõ­
ſequenti cū b. fuerit in termino c. medii in quo mo­
tus eius eſt remiſſus ad non gradum / ex hypothe-
ſi a. erit in aliquo puncto in l. ꝓportione magꝪ di­
ſtante ab extremo remiſſiori c. medii quam diſtat
extremum intenſius a puncto a quo a. poña ince-
pit moueri: et in tali puncto remittit motū ſuū ad
non gradum / vt facile ex octauo correlario quar-
te concluſionis octaui capitis ſecunde partis ar-
gui poteſt eo modo quo ſepius argutum eſt: et con­
tinuo deueniendo vſ ad illud punctum vniformi­
ter remittit motum ſuum: quemadmodum ſepius
argutum eſt: et continuo remittit potentiam ſuam
et punctus ille in quo motus eius remiſſns ē ad nõ
gradum eſt intrinſecus: igitur propoſitum.
Sed
probatur /  a. poña continuo remittit potentiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index