Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 129 > >|
1no, eſt æqualis impulſui, quod idem plano allidit. Quia
verò hi impulſus tendunt in partes oppoſitas ejuſdem
lineæ rectæ, erunt per definit: 4. contrarij abſolutè: tol­
lit autem contrarium æquale ſuum contrarium in eà­
dem ratione, totum quidem totum, pars verò partem
ſibi æqualem; ſublato ergo per contrarium æquale im­
pulſu nullus erit motus reflexus, cùm linea motus eſt
perpendicularis ad illud planum.
Quód ſi à percuſsio­
ne in plano, aut globo quieſcente factá morus reflectit,
quid prohibet ab eodem plano, aut globo, ſi motu op­
poſito ferantur, & violentià æquali ſibi occurant, à per­
cuſsione æquali eundem motum reflecti? Vt in hac ob­

ſcuritate aliquam lucem conſequamur, quæ non niſi ex
naturà impulſus priús cognitá eluceſcit, de quâ in lib: de
Arcu Cæleſti latiùs diſſeremus, notandum hic breuiter 1.

Impulſum fieri à percuſsione juxta determinationem il­
lius plagæ, quam centrum inducit percutientis, & quam
centrum recipit percuſsi; partes enim mobilis impul­

ſum recipiunt per lineas motui centri parallelas. 2. Hanc
plagam, quæ fit à corpore percuſſo, aliter dum quieſcit,
aliter dum eſt in motu impulſum determinare: quia
enim plaga ex impulſu, percuſſum verò quieſcens nul­
lum ex ſe habet impulſum, verùm à percutiente; eádem
plaga, quà percutitur, impulſum determinat in percuti
ente: ab æquali ergo plagà æqualis impulſus.
Cum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index