Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
81
81 (81)
82
82 (82)
83
83 (83)
84
84 (84)
85
85 (85)
86
86 (86)
87
87 (87)
88
88 (88)
89
89 (89)
90
90 (90)
< >
page |< < (85) of 197 > >|
8585DE S*TATICÆ PRAXI*.127[Figure 127] dusad D applicari oporteat utjugum in data theſi permaneat, ſi verò N iſtic
fuiſſet firmitudinis punctum, hoc eſt, dati corporis gravitatis centrum, quod-
libet vel minimum pondus, mathematicum videlicet, è D ſuſpenſum iſtud
latus omnino depreſſerit:
Idem hic evenire intelligas utrumlibet æquiponde-
rantium radiorum minimo pondere auctum ab æquamento deorſum vergere;
qui tamen in aliis nonnullis bilancibus tantulo pondere vix impellerentur.
Sin autem fabrica hæc in iſta aciei tranſverſi axis & retinaculorum confinii
tam accurata inveftigatione nimium negotii faceſſat, huc tamen omnia quam
poterit fieri accuratiſſimè dirigantur;
Et ſi pauxillum ab iſta perfectione abeſle
velint, librilis &
uncorum confinia infra rectam A B potius quam ſupra collo-
cantor, iecus enim hinc illud incommodi exſtiterit ut cuncta inter librandum
invertantur;
Imo quod ponderoſius fuerit leviſſimum quandoq́ue videbitur,
præcipuè ſi axis propter librilis longitudinem horizonti non ſit parallelus,
omnia ſiquidem eò redeunt unde motus ſumpſerint principium.
Librilis radios à medio axis tranſverſi pari intervallo abeſſe oportere, vel
hinc patet quod pondera ſuis radiis per I propoſ.
I lib. ſunt reciproca, ideoq́ue
ſi radius alter centeſima parte reliquum excedat libram doloſam efficiet, quæ
enim pondera æquipondia viderentur revera centeſima parte differrent;
hinc
ſi radii parte quinta &
vigeſima longitudinis diſcreparent ponderum inter ſe
diſcrepantiæ ratio foret eadem quæ 4 ad 100 atque ita deinceps in cæteris.
Præterea ſcapi teretes & oblongi ad accuratum librilis judicium non pa-
rum momenti afferunt.
Etenim è duobus ſcapis gravitate quidem pari, ſed
impari longitudine ut puta dupla, certum eſt unciæ, ſemunciæve, aut

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index