Descartes, René, Renati Des-Cartes principia philosophiae

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 334 > >|
1
apparituras quàm appareant Jupiter & Saturnus è
Terrâ conſpecti; nec fortè etiam Solem majorem viſum
iri, ſi reſpiceretur ex Fixis, quàm Fixae nobis Terrâ
videntur: atque idcirco, ut ſine praejudicio partes
mundi aſpectabilis inter ſe comparemus, cavendum
eſſe ne Lunam, vel Terram, vel Solem magnitudine
Stellas ſuperare arbitremur.
IV.
De phaenomenis, ſive
experimentis; & quis
eorum uſus ad philo­
ſophandum.
20
25
rituram eſſe, niſi ut
Planetam, Jove aut
Saturno minorem.
5

Differunt autem inter ſe Stellae, non modò quòd
unae aliis ſint majores; ſed etiam quòd quádam pro­
priâ luce fulgeant, aliae verò tantúm alienà.
Ut in­
primis de Sole dubium eſſe non poteſt, quin lucem
quâ oculos noſtros perſtringit, in ſe habeat: neque
enim tantam ab omnibus Fixis ſimul ſumptis mutuari
poteſt, cúm ipſá tantam ad nos non mittant, nec
tamen à nobis magis diſtent quàm à Sole; ac nullum
aliud corpus apparet magis radioſum, à quo illam
accipiat: ſi quod autem eſſet, procul dubio appareret.

Idem de omnibus Stellis fixis facilè credetur ab iis,
qui conſiderabunt quàm vividos radios vibrent, ac
quantum à nobis & à Sole ſint remotae: ſi enim ali­
cujus Ste1lae fixae tam vicini eſſemus quàm Solis, cre­
dibile e:ſt eam ipſo non minorem, nec minús lucidam
eſſe apparituram.
IX.
Solem & Fixas propriâ
luce fulgere.
10
15
20

Contrà verò Lunam videmus, eâ tantum parte
ſplendere quam Soli habet obverſam; unde cogno­
ſcimus illam eſſe proprio lumine deſtitutam, & tantùm
radios à Sole acceptos verſús oculos noſtros refle­
ctere.
Quod idem etiam de Venere perſpicillorum ope
obſervatur.
Idemque de Mercurio, Marte, Jove &
Saturno non difficulter perſuadetur, ex eo quòd eo­
rum lumen obtuſius ſive placidius ſit quàm Fixarum,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index