Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of figures

< >
< >
page |< < (60) of 376 > >|
8660M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA uti os capitis a mento ad frontem ſummam et radices imas capilli eſſet
decimae
partis.
Item manus palma ab articulo ad extremum medium
digitum
tantundem.
Caput a mento ad ſummum verticem octavae; tan-
tundem
ab cervicibus imis.
Ab ſummo pectore ad imas radices capillo-
rum
ſextae;
ad ſummum verticem, quartae. Ipſius autem oris altitudi-
nis
tertia pars eſt ab imo mento ad imas nares;
naſus ab imis naribus
ad
finem medium ſuperciliorum tantundem;
ab ea ſine ad imas radices
capilli
, ubi frons efficitur, item tertiae partis.
Pes vero altitudinis
corporis
ſextae.
Cubitus quartae. Pectus item quartae. Reliqua quo-
que
membra ſuos habent commenſus proportionis, quibus etiam antiqui
pictores
et ſtatuarii nobiles uſi magnas et inſinitas laudes ſunt aſſecuti.
Similiter vero ſacrarum aedium membra ad univerſam totius magnitudi-
nis
ſummam ex partibus ſingulis convenientiſſimum debent habere com-
menſuum
reſponſum.
Item corporis centrum medium naturaliter eſt um-
bilicus
.
Namque ſi homo collocatus fuerit ſupinus, manibus et pedibus
panſis
, circinique collocatum centrum in umbilico ejus, circumagendo ro-
tundationem
utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur.
Non
minus
quemadmodum ſchema rotundationis in corpore efficitur, item
quadrata
deſignatio in eo invenitur.
Nam ſi a pedibus imis ad ſummum
caput
menſum erit, eaque menſura relata fuerit ad manus panſas, inve-
nietur
eadem latitudo, uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad nor-
mam
ſunt quadratae.
Ergo ſi ita natura compoſuit corpus hominis, uti
proportionibus
membra ad ſummam ſigurationem ejus reſpondeant, cum
cauſa
conſtituiſſe videntur antiqui, ut etiam in operum perſectionibus ſin-
gulorum
membrorum ad univerſam figurae ſpeciem habeant commenſus
exactionem
.
Igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, id ma-
xime
in aedibus deorum, in quibus operum laudes et culpae aeternae
ſolent
permanere.
Nec minus menſurarum rationes quae in omnibus
operibus
videntur neceſſariae eſſe, ex corporis membris collegerunt,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index