Buonamici, Francesco, De motu libri X

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 1055 > >|
1
Quo cauſſarum genere, & quatenus vtatur Philoſophus naturalis. Cap. XIIII.
E
METHODVS naturalis ad contemplationem dirigitur, & numeratur in ſcientiis. Scire
autem eſt noſce quid, & quale ſit genus ſubiectum per proprias cauſſas, principia & ele­
menta quæ ſcilicet in ſubiecto, per ſe & quatenus ipſum inſint, quod cùm certum genus præfini­
tumque
ſit, accerta ratione informatum, certas quoque proprietates certasque.
cauſſas admittit.
Porrò cauſſarum genera multa ſunt, multæque. eiuſdem generis cauſſæ quarum varietate contingit,
vt variis modis afficiantur ad ſcientias: neque omnes pariter, aut omnia cauſſarum genera per­
quirant, aut eiuſdem generis omnibus vtantur.
Itaque ad conſtituenda phyſiologiæ fundamen­
ta de hac re nobis item in hac methodo tractandum eſt.
Quia verò ab eiuſdem generis ſubiecti
principiis cùm demonſtratio, tùm definitio ducuntur, ad omnem quoque notitiam quouis inſtru­
mento comparetur, inſtituta quæſtio pertinebit, & principia non cognitionis, vt aliquibus place­
re video; ſed rei ipſius attinget quæ idem valent àc cauſſæ quarum quatuor ſpecies ſunt omni­
bus conſpicuæ, ex quo vt materia, per quod vt forma, à quo vt efficiens, cuius gratia vt finis, ta­
metſi veteres, cùm materiam ſolam, vt cauſſam agnoſcerent, aut ſi prætereà cauſſam mouentem
obſeruarent, velut Empedocles & Anaxagoras; quia tamen vel eam non vſurparent in reddenda
ratione problematum naturalium, niſi fortè cur ita fieret à materia non ſuppeteret, a vel vt fieri

ſolet in iis quæ ſunt ad vnum, vt res à notiore nuncupetur; quia materia quam elementum pro­
priè vocant, notior eſſet, eodem quoque nomine reliquas cauſſas ſignificari voluerint.
Itaque etiam
diſcordia illa Empedoclea quam ſine controuerſia cauſſam efficientem ponimus ab Ariſtotele
ipſo elementi nomine vocata eſt; de elemento, quòd primo ſignificat materiam, non principio,
aut cauſſa mentionem facerent.
Quicquid igitur ſit & quomodocunque vocetur, ſeu principium,
ſiue cauſſa, ſiue elementum, cùm ſcientia quæque ex notitia principiorum, ſeu cauſſarum, ſiue ele­
mentorum oriatur; à nobis diſſerendum eſt, an omnia cauſſarum genera phyſicus aſſumat, &
omnes cauſſas ex omni genere accipiat à prima vſque ad vltimam.
Neque enim ſolùm cauſſæ
genere diſcrepant, ſed in eodem genere aliqua propinquior eſt, alia remotior, vt animalis mate­
ria proxima ſunt partes difformes, remotior vniformes, remotiſsima quatuor elementa, & ratio
forma hominis proxima, remotior anima: per omnes verò reſpondere liceat interrogatis cur &
quid aliquid ſit, vt ſigillatim vnaquæque cauſſa docet, cur & quid ſit: ita dubitari poteſt, an ad
abſolutam rei cuiuſque ſcientiam omnes ſimul aſſumere oporteat, ſiue genere, ſiue etiam ordine

diſtinguantur.
Et omnes ſimul accipiendas eſſe monet Ariſtoteles, dum inuehitur in Anaxagoram,
& Democritum, qui principia rerum naturalium infinita poſuerunt; quòd ex omnibus cauſsis
ſcientia conſtat, ex quibus res ſcienda conſtituta eſt, quæ ſi infinitæ forent, nullo modo concipi
poſſent.
Si igitur non ex omnibus cauſsis ex quibus res ſcienda conflatur, ſcientia fieret; etiam ſi
principia forent infinita, contingeret vt haberemus ſcientiam; nanque aliqua ſolùm ex infinitis
ſufficerent ex quibus efficeretur ſcientia.
Prætereà docuit Ariſtoteles ab exemplo finis à prima
vſque ad ſupremam cauſſam eſſe procedendum; eſt verò illa ſuprema qua allata nihil amplius
inquiritur, vt cur indutus eſt pallio?
vt prodeat in forum. cur hoc? vt offendat amicum. cur item
iſtud?
vt ſoluat debitum. Contrà verò neque omnia quæ ſciri poſſunt, omnia cauſſarum genera
flagitant: neque item omnes à prima vſque ad vltimam accipi queunt.
etenim ſi ex eodem gene­
re omnes aſſumendæ ſint, in infinitum progredi cogemur, quod plurimum abhorret à ſcientia:
ſiquidem vt ſit Franciſcus infinita præcedant indiuidua quæ niſi extitiſſent, neque hoc exiſtere
poſſet.
Et cùm res quæ ſub ſcientiam cadunt, ſint æternæ, vel mortales, & ex his quædam ſubſtan­
tiæ, nonnullæ accidentia: planum ſit æterna carere efficiente naturali, quia non eſt ibi principium
motus quo definitur efficiens: accidentia verò forma: quandò nulla eſt qualitatis qualitas, b &


ex accidentibus complura fine vacare, quippe quæ ex materiæ neceſsitate ſuboriantur.
eaque. liben­
ter
, ſi poſſet, natura reſpueret; ex hoc genere mors eſt in brutis, & ærugo in ære; ſed tantum bo­
num non ſine iſto paruo malo habendum eſt.
Itaque cùm varia rerum genera ſint, nec omnia
cauſſas omnes admittant, ſuarumque.
rerum ex propriis ipſarum principiis ſingulæ ſcientiæ ſint
ſpectatrices; profectò neque omnes ſcientiæ per omnes cauſſas vnamquanque rem edocebunt,
neque poterunt, etiam ſi contendant: multoque minus id præſtabunt ſingulæ demonſtrationes,
aut definitiones.
Verumenimuerò cùm id in non omnes cauſſas accipientibus, nullam habeat con­
trouerſiam
, neque in ſcientiis illis quæ non omnes cauſſas obſeruant, quales mathematicas eſſe
poſuimus in quibus nulla neque efficientis, neque boni ratio ſolet haberi.
At ſtatuatur aliquid
omnes cauſſas habens ex omni ſcilicet genere ab imis vſque ad ſummas, an'ne demonſtrationes
eiuſmodi conſtrui poterunt quę omnes illas cauſſas complectantur, & erit'ne aliqua ſcientia quę
tale demonſtrationum genus vſurpare queat?
Hìc dici conſueuit. Scire ſimpliciter accipi tribus
modis.
etenim dicitur vbi quæque res per omnem rationem noteſcit, & ſub omni notione expli­
catur, qua concipi poteſt, vt homo quà ens, quà ſubſtantia naturalis, quà magnitudine preditus,

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index