Baliani, Giovanni Battista, De motv natvrali gravivm solidorvm et liqvidorvm

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 177 > >|
1
PROPOSITIO II.
Grave ductum perpendiculariter per spatium
datum diuturnitate data, perseveret in
motu super plano inclinato; perquirere in
eo motum in data diuturnitate.49[Figure 49]
Ducatur grave A perpendiculariter per AB
diuturnitate quae sit AB, & perseveret
in motu super BD plano inclinationis notae.
Venandus ibi motus in dicta diuturnitate AB.
Producatur BD in C donec concurrat cum AC
orizontaliter ducta ab A ad C.
Erit BC diu­
turnitas ipsius BC.
Per 15. primi huius.
Fiat BE aequalis AB, & CD tertia ad CB, CE.
Per 11. sexti.
Dico BD esse quaesitum, nempe spatium transa­
ctum diuturnitate AB.
Quoniam CE est diuturnitas CD, & CB est diu­
turnitas motus per eundem CB ut supra pro­
batum fuit.
Per 7. pr. huius.
Erit BE diuturnitas BD stante motu praecedenti
per BC.
Per 19. quinti.
Et pariter si fuerit per AB, BE est diuturni­
tas motus per BD.
Per pr. huius.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index