Ceva, Giovanni, Geometria motus, 1692

Page concordance

< >
Scan Original
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
81
82
83
84
85
86
87
88
89
90
< >
page |< < of 110 > >|
1pondera ſuſpenſa fuiſſent maioris, vel minoris ponderis,
ſic enim concipiuntur geneſes ſimilium, ſimpliciumque
motuum, quarum altitudines æquantur elongationibus
funiculorum; propterea ſpatia recurſuum temporibus ſim­
plicium motuum exacta, nectentur ex rationibus duplicata
CE ad DF, hoc eſt AC ad BD, & ex reciproca filorum,
ſcilicet BD ad AC, quæ ratio, vti diximus, eſt reciprocą
primarum velocitatum, ſeu amplitudinum geneſum ſimpli­
cium, ergo ipſa ſpatia in reditu filorum ab extremitatibus
ſolutis exacta, erunt vt AC ad BF, ſeu vt CE ad DF.
Quod &c.
PROP. XXXIX. THEOR. XXXI.
TEmpora ſimplicium, ſimiliumque dictorum motuum
ſunt æqualia.
Nam cor. 2. pr. 8. huius primi demonſtratum eſt, tem­
pora ſimplicium, ſimiliumque motuum componi ex ratio­
ne ſpatiorum, ſeu altitudinum geneſum, & reciproca pri­
marum, aut extremarum velocitatum, ſeu amplitudinum
geneſum: ſunt autem altitudines geneſum tractiones, ſeu
elongationes funiculorum, quæ ſunt vt longitudines funi­
culorum, ergo tempora æqualia erunt.
Corollarium.
Conſtat, tempora a ſimplicium geneſum in tractionibus fu­
niculorum, eſſe compoſita ex ratione elongationum funiculo­
rum, & ex reciproca primarum velocitatum.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index