Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
71 57
72 58
73 59
74 60
75
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
81 67
82 68
83 69
84 70
85 71
86 72
87 73
88 74
89 75
90 76
91 77
92 78
93 79
94 80
95 81
96 82
97 83
98 84
99 85
100 86
< >
page |< < (72) of 361 > >|
8672HYDRODYNAMICÆ. eſſe iſta contractio in tubis longioribus. In tubis divergentibus omnia fiunt
modo contrario:
dilatatur enim vena præ foramine; aquæ motus retarda-
tur &
major aquæ quantitas dato tempore effluit, quam ſine iſta dilatatione
ſequeretur ex obſervatis amplitudine orificii &
velocitatibus aquæ per illud
effluentis.
Ex tubis denique cylindricis effluens vena aquea nec contrahitur
nec dilatatur.
Probe eſt itaque attendendum ad has ſive contractiones ſive dilatatio-
nes in æſtimandis quantitatibus aquæ dato tempore effluentis, quam quæ-
ſtionem obiter tractabimus in fine ſectionis.
Nunc autem libet examini ſubjicere mutationes quæ in effluxus aquarum
ſuccedunt ab initio motus.
In his vero compendii cauſa non attendemus ad
mutationes venæ;
neque enim res ita eſt comparata ut poſſit experimentis ſatis
accurate confirmari neque magni momenti hic ſunt præfatæ mutationes;
res
autem ipſa digna eſt, quæ ſollicite perquiratur ut ejus natura animo recte in-
telligi poſſit.
De vaſis, quæ tubos hahent annexos, jamjam egimus in ſuperiori ſe-
ctiones §.
31. §. 32. §. 33. & quidem paragrapho 31. æquationes dedimus ge-
neraliores, quæcunque fuerit ratio inter amplitudines vaſis &
tubi: ſed ni-
mis ſunt perplexæ calculumque poſtulant admodum operoſum:
In paragra-
pho, qui hunc ſequitur, hypotheſin pertractavi, quæ vas ubique amplitudi-
nis infinitæ ratione tubi facit, in qua hypotheſi dixi, aquam effluere velocita-
te, qua ad integram altitudinem aquæ ſupra orificium effluxus aſcendere poſ-
ſit;
ſed tamen in fine paragraphi expreſſe monui, ab initio motus aquam
tardius deſcendere, quam ſic definitum fuit, nec regulam iſtam prius locum
habere, quam ſuperficies per ſpatiolum aliquod deſcenderit, quæ res per ſe ſa-
tis patet, quandoquidem non poſſit in inſtanti velocitas maxima produci à
ſtatu quietis in tubo, quamvis fiat in vaſe foramine ſimplici perforato.
Hæc ita perpendens animo concepi mutationes initiales explorare, eas-
que ad certas menſuras reducere.
Ad hoc autem minime ſufficit præmemorata
regula, quâ iſtarum mutationum initialium nulla ratio habetur, quamvis cæ-
terum exacte vera in vaſe infinite amplo;
omnes enim mutationes quæ ſta-
tum maximæ velocitatis præcedunt, fiunt dum ſuperficies per ſpatiolum infi-
nite parvum deſcendunt;
attamen deſcenſus iſte, ſi modo vas fuerit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index