Lucretius, De rerum natura: Libri Sex, 1566

Page concordance

< >
< >
page |< < of 241 > >|
1Ocius ergo animus, quam res se perciet ulla,
Ante oculos quarum in promptu natura videtur.

At quod mobile tanto opere est, constare rotundis
Perquam seminibus debet, perquamque minutis:
Momine uti parvo possint inpulsa moveri.

Namque movetur aqua, & tantillo momine fluctuat;
Quippe volubilibus, parvisque creata figuris.

At contra mellis constantior est natura,
Et pigri latices magis, & cunctantior actus:
Heret enim inter se magis omnis materiai
Copia: nimirum quia non tam levibus exstat
Corporibus, neque tam suptilibus, atque rotundis.

Namque papaverum, aura potest suspensa, levisque
Cogere, ut ab summo tibi diffluat altus acervus.

At contra lapidum conlectum, spiclorumque
Nenu potest.
igitur parvissima corpora proquam
Et laevissima sunt, ita mobilitate feruntur:
At contra quo quaeque magis cum pondere magno,
Asperaque inveniuntur; eo stabilita magis sunt.

Nunc igitur, quoniam est animi natura reperta
Mobilis egregie: perquam constare necesse est
Corporibus parvis, & laevibus, atque rotundis.

Quae tibi cognita res, in multis, o bone, rebus
Utilis invenietur, & opportuna cluebit.

Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
Quam tenui constet textura; quamque loco se
Contineat parvo, si possit conglomerari;
Quod simul atque hominem leti secura quies est
Indepta; atque animi natura, animaeque recessit:
Nihil ibi libatum de toto corpore cernas
Ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
Vitalem praeter sensum, calidumque vaporem.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index