Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (72) of 795 > >|
8672DISSERTATIO rium edidit ſigna, id movendo, ad ſe adducendo repellendoque;
crediderim in Magnetibus a memoratis Eruditis examinatis, ejus-
modi parvas vires quoque ſuperſtites fuiſſe, quas oſtendiſſent, ſi
potius Verſorio, quam limaturæ Martis fuiſſent appoſiti:
Nam adeo
vehementiMagnetem urſiIgne, ut dubitem an ſimili expoſuerint deLa-
nis, Boyleusque ſuos calori, excepto illo, quem focus ſpeculi largitur.

ne quis vero opinetur ignem diutius continuatum majores editurum
effectus in Magnetem, vireſque omnes proſtraturum, infra enim in A-
naly ſi hujus Lapidis Chemica conſtabit, nunquam igne, etiamſi ſæpius
repetito, vires ex Magnete omnes periiſſe.
Quoniam in præcedenti
Experimento adſtruximus, Ignem non agere in vires Magnetis, in
hoc autem liquet Ignem ejus vim admodum imminuere, admirari
debemus Ignis efficaciam adeo diverſam in unum idemque corpus:

ſuſpicabar, intuitus Experimenti eventum, Ignem ex Magnete ex-
puliſſe nonnullas particulas, ferreas, aliasve, a quibus tota vis at-
tractrix penderet, hinc ſcobem Martis non amplius ab illo appeti;

ſed tutudi Magnetem in pulverem ſubtilem, eique ad duorum trium-
ve pollicum intervallum oppoſui alium generoſum Magnetem, hic
totum allexit pulverem, elevavit, geſtavit, ac ſi limatura ferri fuiſ-
ſet.
Non igitur ex Magnete ignis expulerat illas particulas, in qui-
bus vis attractrix reſidebat, tum enim pulvis hic iners jacuiſſet, nec
alteri advolaſſet Magneti, eo autem indicabat in ſe attrahendi ſu-
pereſſe vim, cum nulla detur actio, ubi reactio non ſimul adſit,
omniaque corpora ſeſe æqua vi &
reciproca neceſſario attrahunt.
Ignis figuram pororum in hoc Lapide mutaverat, levior enim,
rubicundioriſque coloris evaſerat, ſed ideo non poteſt dici virtutem
ſuam amiſiſſe, quid enim porus eſt, præterquam pars ſpatii, quod
ſua natura eſt iners, &
ſive terminis hoc illove modo poſitis cir-
cumſcribatur, vires acquirere nequit, quamobrem pororum im-
mutata figura nequit ſtatui cauſa jacturæ virium:
egit tamen ignis
in aliquid, quod fuit in Magnete, egit procul omni dubio, in ali-
quid quod corporeum eſt:
ita autem in illud operatus fuit, ut cum
antea vires attrahendi magnas habebat, nunc eas aliquomodo ex-
pulerit, aut potius ad ſilentium redegerit, nam in pulvere Magne-
tico iterum obſervabatur, &
ab altero Magnete excitatum revi-
viſcebat iisdem viribus, quibus unquam donatum fuit:

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index