Lucretius, De rerum natura: Libri Sex (Vol. I, Text), 1893

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 258 > >|
1 ut sibi consciscant maerenti pectore letum
obliti fontem curarum hunc esse timorem,
...
hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
rumpere et in summa pietatem evertere suadet;
nam iam saepe homines patriam carosque parentis
prodiderunt, vitare Acherusia templa petentes.

nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.

hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
Primum animum dico, mentem quam saepe vocamus,
in quo consilium vitae regimenque locatum est,
esse hominis partem nilo minus ac manus et pes
atque oculei partes animantis totius extant.

...
sensum animi certa non esse in parte locatum,
verum habitum quendam vitalem corporis esse,
harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
vivere cum sensu, nulla cum in parte fiet mens
ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis.

sic animi sensum non certa parte reponunt;

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index