Marci of Kronland, Johannes Marcus, De proportione motus, seu regula sphygmica ad celeritatem et tarditatem pulsuum, 1639

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 129 > >|
1tem percutitur in motu, quia ex ſe impulſum habet, non ex
illà plagà, quam recipit à percutiente, ſed quam infert
impulſum determinat; licet ergo illorum corporum,
quæ violentiá inæquali colliduntur, idem ſit contactus,
non tamen eadem ab utroque, verùm â majori major, à

minori impulſu minor infertur plaga.
3. Corpora per­
cuſſa alia eſſe mollia, quorum partes percuſsioni cedunt,
inter ſe verò unitæ manent; cujuſmodi argilla, cera, lana,
plumbum, &c.
Alia dura; & ſiquidem percuſsioni nul­
lo modo cedunt, abſolutè dura; ſi autem percuſsioni ce
dunt, neque; partes inter ſe unitæ manent, fragilia dicun­
tur; ut vitrum, teſta, tophus, &c.
Corpora demum abſo­
lutè dura alia ſunt ſonora, quorum atomi vibratione
quadam mouentur, ut propo: 1. dictum; alia ſurda, quo

rum atomi nullo aut inſenſibili motu monentur. 4
Impulſum naturà ſuà inclinare ad motum perfectum,
quo mobile ſecundúm ſe totum locum mutat.
Quòd
ſi ergo impulſus, quem plaga inducit, proportionem
habeat ad illud mobile, eodem quo percutiens motu fe­
retur: ſi autem minor ſit impulſus quam ut loco moue­
atur, habeat vorò idem mobile partes fragiles, aut in ſe
cedentes, percutiens percuſſum perforabit, aut excaua­
bit; it a nimirum ſi major ſit ſoliditas percuſsi, quam ut
impetus per omnes partes eluctetur, qui non prius iram
ponit, quam continuatà illarum partium, cuas

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index