Borro, Girolamo, De motu gravium et levium, 1575

Page concordance

< >
< >
page |< < of 316 > >|
1
Nec Epicurum, nec Anaximenem, nec alios, qui
infinitatem in mundum introduxerunt, eſſe
confutandos, interea tamen breuiſsi­
mè confutantur.
Cap. II.
EPICVRVS, quem & complures alij ſecuti fuerunt,
qui vniuerſum infinitum eſſe exiſtimauerunt, hac dere
nullam mentionem facere potuerunt: cum in eo, quod eſt
infinitum nulli ſint extremi fines, ad quos nullaque me dia per
quæ elementorum vniuerſitates istæ, aut earumdem partes
ferantur: & in quibus conſiſtant.
Anaximenes etiam. qui licet mundum omnino infinitum
non faciat: infinitum tamen aerem mundi principium conſti­
tuit, vnde ſequitur; vt etiam motus neceſſariò ſit infinitus: nam
infiniti corporis motus finitus non est, ideo illos prætermitten­
dos putamus, & in eos confutandos eſt omnis oratio noſtra con­
uertenda
, qui mundum finitum eſſe putauerunt vt Empedo­
cles, Anaximander, Anaxagoras, Democritus Plato: qui
omnes terræ vniuerſitatem in medio mundi verè collocaue­
runt, vt ibi quieſcat; ſed ratione diuerſa: nec propterea per­
petuo ſilentio inuoluendi ſunt illi, qui terram in cælo, & ignem
in mundi medio locatum eſſe voluerunt: ſed ante alios con­
futandi.
Aduerſus Pythagoram, qui terram in cælo, &
ignem in medio poſuit.
Cap. III.
PYTHAGORAS ignem in media mundi ſede loca­
tum eſſe voluit: terram autem, quam stellarum vnam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index