Commandino, Federico, Liber de centro gravitatis solidorum, 1565

Table of figures

< >
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
< >
page |< < of 101 > >|
1ctiones circuli ex prima propoſitione ſphæricorum Theo
doſii: unus quidem circa triangulum abc deſcriptus: al­
ter uero circa def: & quoniam triangula abc, def æqua­
lia ſunt, & ſimilia; erunt ex prima, & ſecunda propoſitione
duodecimi libri elementorum, circuli quoque inter ſe ſe
æquales.
poſtremo a centro g ad circulum abc perpendi
cularis ducatur gh; & alia perpendicularis ducatur ad cir
culum def, quæ ſit gk; & iungantur ah, dk perſpicuum
eſt ex corollario primæ ſphæricorum Theodoſii, punctum
h centrum eſſe circuli abc, & k centrum circuli def.
Quo
niam igitur triangulorum gah, gdK latus ag eſt æquale la
teri gd; ſunt enim à centro ſphæræ ad ſuperficiem: atque
eſt ah æquale dk: & ex ſexta propoſitione libri primi ſphæ
ricorum Theodoſii gh ipſi gK: triangulum gah æquale
erit, & ſimile gdk triangulo: & angulus agh æqualis an­

gulo dg K. ſed anguli agh, hgd ſunt æquales duobus re­
ctis.
ergo & ipſi hgd, dgk duobus rectis æquales erunt.

& idcirco hg, g K una, atque eadem erit linea. cum autem
75[Figure 75]
h ſit centrum circuli, & tri­
anguli abc grauitatis cen
trum probabitur ex iis, quæ
in prima propoſitione hu
ius tradita ſunt.
quare gh
erit pyramidis abcg axis.

& ob eandem cauſſam gk
axis pyramidis defg.
lta­
que centrum grauitatls py
ramidis abcg ſit punctum
l, & pyramidis defg ſit m.

Similiter ut ſupra demon­
ſtrabimus mg, gl inter ſe æquales eſſe, & punctum g graui
tatis centrum magnitudinis, quæ ex utriſque pyramidibus
conſtat.
eodem modo demonſtrabitur, quarumcunque
duarum pyramidum, quæ opponuntur, grauitatis centrum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index