Gassendi, Pierre, De motu impresso a motore translato epistulae duae, 1642

Table of figures

< >
< >
page |< < of 158 > >|
1 8[Figure 8]
EPISTOLA SECVNDA.
EIDEM.
I. MORAM non traho, Vir eximie,
ſed mox obſignatis, miſſiſque, quas
peruidebis, literis, haſce occipio, vt
liberem de propoſita Parentheſi fi­
dem.
Quippe intertexturus fueram
(quod adtexere præſtitit) videri ex iis obſeruatis,
quæ circa motum a motore tranſlato impreſſom
memorata ſunt, infirmum reddi argumentum, quo
ſolemus vulgò quietem aſſerere globo Telluris.
Non
quòd exinde pronunciem moueri haud dubiè Tel­
lurem, vt Pythagoreis olim viſum eſt, & nunc Co­
pernicanis placer; ſed quòd amore veritatis, & con­
ſequenter ad ea, quæ deducta ſunt, nihil prohibere
exiſtimem, quò minùs inſinüem conquirendam eſſe
rationem veriſimiliorem.
Videlicet hæc diſquiſitio
non videtur eſſe ad eos releganda, qui laborant ver­
tigine, vt familiare eſt obijci; quandò & ſapientum
non poſtremus Seneca dignam rem duxit contem­
platione, vt ſciamus, in quo rerum ſtatu ſimus; pi­
gerrimam ſortiti, an velociſſimam ſedem; circa nos
Deus omnia, an nos agat: & Plato, qui Philoſophi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index