Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485
page |< < of 406 > >|
1cinctu ipſo diximus: ut in his nulli niſi prælongi et admodum
latiſſimi et omnium firmiſſimi lapides imitantur: coaptenturque
nexura continuata et recte compacta / ordinibus ad libellam exac
tis: et pro cuiuſque ratione ad regulam redactis et coæquatis.
Eoque
maiorem iſtic curam et diligentiam adhibeas / ipſa res poſtulat:
quo et percingunt opus coronæ ipſo loco labiliore: Et tecti præ
terea munus ſuos in parietes obtinent.
Hinc eſt quod aiunt late
ritiis parietibus crudis teſtaceam coronam adigito: ne ſiquid ex
ſummo tecto aut ſtillicidiis impluat / officiat: Sed protectura
tueantur.
Ea de re adeo in omni reliquo pariete quouis obſeruan
dum eſt: ut ei pro tecto bene obſtructa ſtet corona ad omnem im
brium iniuriam refellendam.
Rurſus conſideraſſe oportet / quo fultu / quibus ue adminiculis la
pides plurimi una in parietis ſoliditatem cogantur atque contine
antur.
Conſideranti nimirum ſeſe offert: ut in primis ad iſtam
rem opus eſſe calce intuear: tam etſi non omnem lapidem calce
iungendum ſtatuam.
Marmora enim contactu calcis non modo
candorem amittunt: uerum etiam obſcenis maculis cruoris deho
neſtantur: Tantaque in marmore ineſt candoris ſuperbia: ut uix
alium poſſit perferre quam ipſum ſe.
Quid putes? fumos dedigna
tur: oleo illibutum palleſcit: nigro infuſum uino luteſcit: aqua
ex materia caſtaneæ perducta fuſcatur intimum atque inficitur: ut
ne abradendo quidem iſtarum rerum notæ deleantur.
Hinc uete
res nuda in opus marmora / nullo calcis illinimento obducto quo
ad poterant adigebant.
Sed de his poſtea.
Nunc quando ad periti fabri officium pertinet / non tam ſeligere
commodiora / quam apte accommodateque / uti his quæ ſuppeditent:
rem nos ſic proſequemur.
Calcem intelliges excoctam eſſe uſque
ut probes: quæ infuſa et inde poſt feruorem extincta / ſpumam
lactis imitata ſeſe ſuſcitans totis glebis tumuerit.
non ſatis commace
ratæ
indicium erunt calculi interharenandum offenſi.
Plus forte ſi admi
ſcueris harenæ quam par ſit / aſperitate ſui non coherebit: Sin aut minus
quam eius natura et uis ferat: quaſi uiſcus lentitudine improba reſti
tabit ægreque obſequetur.
Calcem non uſque quoque maceratam /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index