Fabri, Honoré, Dialogi physici in quibus de motu terrae disputatur, 1665
page |< < of 248 > >|
Antim. Quid faceres? meis oculis fidem detractam non poſſum,
optimum
teleſcopium adhibui; longè tamen minorem proportionem
inæqualitatis
eſſe comperi, quanquam ſententiarum diverſitas etiam inter
Principes
Aſtronomiæ multam mihi hac de re ſuſpicionem injicit, quorum
aliqui
Veneria perigææ diametrum 7.minut.eſſe volunt, alij 4. alij 3.2.alij
demum
1. eadem diverſitas diametrorum apparentium Mercurij, Martis
& Iovis apud eoſdem Autores obſervatur.
Sed, inquiet aliquis, obſer­
vationes
meæ accuratiores ſunt, idem alius de ſuis ſentiet; Vt vt ſit ad om­
nium
oculos provoco, nam ſæpè ac ſæpiùs Venerem aſpexi, non procul
à
perigæo, ſcilicet paulo ante, vel paulò poſt conjunctionem veſpertinam,
diverſis
etiam modis adhibitis, nunquam tamen illius diſcum quadrage­
cuplum
comperi, illius quem in eadem non procul ab apogæo ſita obſer­
varam
, ſed longè minorem; idem de Mercurio perigæo, quem nunquam
octuplum
apogæi, idem de Marte, quem nunquam ſexagecuplum, multò
minùs
octogecuplum aut nonagecuplum obſervare potui, Nihil ſanè doctiſſi
morum
hominum obſeruationibus & fidei detractum velim; ſed ignoſcant,
ſi
oculis meis plus tribuam; vereor autem vt aliqui, vt ſyſtemati á ſe fabri­
cato
, aut reformato meliùs conſulant, ex paucis obſervationibus, iiſque præ­
ſertim
, quoad minuta ſaltem ſecunda, fallaciæ haud parum obnoxiis, ea
nonnunquam
adſtruant, quæ dubito, an reliquis deinde obſervationibus
ſubjaceant
.
Vnum deinde in Venere notatu dignum eſſe puto, eam ſcilicet,
cùm
circa perigæum vel apogæum obſervatur, non procul abeſſe ab ho­
rizonte
, ac proinde non modicam radios viſuales refractionem pati.
quæ
hauddubie
apparentem illius diametrum variabit; deſiderandum, vt Ve­
nus
ſub Solis diſcum aliquando veniret, tunc enim exceptis trajectiſque
radiis
ſolaribus teleſcopio, nec non projectis in planum directè
oppoſitum
, vel ipſis oculis ratio diametrum Veneris ad diametrum Solis ſub­
jiceretur
.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index