Buonamici, Francesco, De motu libri X

Page concordance

< >
< >
page |< < of 1055 > >|
a 12. Met.
Lib
. de in­
ceſ
.
an.
PROBLEMA quo de motus æternitate diſſeritur; non modò pars eſt perneceſſaria phyſicæ me­
thodi
, vtpote quæ primum motorem nobis exhibeat, verùm etiam eſt aptiſsimum hormeterion ad inue­
niendum
ſeparatorum genus, & ad conſtituendam illam philoſophiam quæ à genere hoc ſubſtantiarum pri­
ma
, à medio verò demonſtrationis μετὰ τὰ φυσικὰ, & poſt naturalia nuncupatur.
Profectò de huius
ſpeculationis
vſu controuerſia nulla.
patet enim via motus primum motorem fuiſſe compertum, ſed cùm mo­
tus
8. Phyſ. duob.
modis accipiatur generatim .ſ. & ſpeciatim conuerſio, quæſitum eſt, an idem pręſtet
motus
generatim ſeparatus, atque conuerſio.
Deinde vtrum'ne alia via confici poſsit idem theorema val­
de
dubitatum eſt ab Auicenna primum, mox à Theologis Latinis.
Tertiò ſola'ne via motus euehat nos

in
notitiam ſubſtantiæ ſeparatæ, an alia quædam attributa extrinſecus ad hoc peragendum aſſumere opor­
teat
, & quæ, & cuiuſmodi illa ſint.
Nos exordiamur à tertio. In eo verò mihi negotium faceſsit Ariſto­
telis
inconſtantia qui vtatur motu ad inuentionem ſubſtantiæ ſeparatæ, cùm tamen illud eius viri perpe­
tuum
iudicium fuiſſe videatur ex functionib. argumentari ad eſſentias.
Motus ſimplices & corpora
ſimplicia
, motus aduerſi, & eſſentiæ conſimiliter: & quod firmius ſit in re noſtra ſententię de 1. de An.
qualia
ſint accidentia, tales fore rerum ſubſtantias, ac definitiones, vt ſi in corpore exiſtant per corpus &
ipſa
, & ſubſtantias quibus inſunt, eſſe definiendas: itaque ſi qua eſt animi functio propria, contingit ipsam
ſeparari
à corpore, & ſine corpore definiri: quae ſi fuerit functio communis; vtique & vtraque definienda per
corpus
.
Quare patet functiones ſeparatas indicare eſſentias ſeparatas, & quæ ſunt in corpore, formas
corporeas
.
Nunc cùm motus ſit functio corporea, tantùm abeſt, vt deducat nos in notitiam ſubſtantiæ
ſeparatæ
, vt planè futura eſſe videatur in corpore: ſemper enim ego dicam.
Si eſt functio conis à corpore non
ſegregabitur
.
Sed eſt functio conis. ergo nec à corpore ſegregabitur. Aut igitur regula fallax; aut inutilis
hæc
demonſtratio.
Nam quae aliquis dicat hanc demonſtrationem non procedere ex medio vacantib. ſed
adhuc
eſſe reſoluendam in aliquod medium ſeparatum, nulla eſt certè cauſſa, tùm quae ego hîc ſemper in­
ſiſtam
, ex medio communi non poſſe inferri, niſi commune, tùm etiam quae nulla reſolutio reperitur in
phyſicis
, nec non quae eadem via vſus eſt Ariſtoteles in prima philoſophia, in qua ęquum erat, vt prome­

ret
medium illud proprium, atque ſeparatum.
Quin etiam ſi talis eſt functio media, eaque neglecta, quæ
in
Phyſicis eſſe debebat demonſtratio omnium prima, quippe de primo principio motus; ex alia pen­
debit
.
Quare neſcio mehercle quantum huic methodo tribuendum ſit. Video ſanè ad regulam illam
dici
poſſe.
Si nulla eſt operatio propria, ſed omnes communes etiam principium functionis fore com­
mune
, ſed vt ex communi propria concludatur, & in functione communi pateat forma ſeparata, hoc
planè
non perſpicio, neque me id illæ regulæ docent: hactenus enim habeo, quòd etiam ſi functio ſit commu­
nis
, nihilominus non obſtat ſeparationi ſubſtantiæ.
Dices, at id regulis allatis non aduerſari: neque enim
hoc
excluditur.
At, inquam, non interim patet modus, quae vbicunque hoc fatearis, ſemper vim minuis Ari­
ſtotelicæ
demonſtrationis, vt efficiat id quod conatur, vel remotè, vel potius per accidens.
Equidem
opinor
ad inueniendam ſubſtantiam ſeparatam motum non eſſe medium prorſus conueniens, ſed ad­
huc
reſolui poſſe in aliud, quod ſit eo prius, accommodatum tamen ad id, vt tale medium nob.
ſeſe of­
ferat
.
Cùm verò demonſtratio ex primis bifariam ſumi poſsit vel ſimpliciter, vel in genere, ideſt, in me­
thodo
in qua vſurpatur, vt nego motum eſſe medium primum, ſiue, vt rectius dixerim, proximum, ſic
fateor
eſſe primum in methodo phyſica.
Sed ita ſe habere, vt inſinuet nos in notitiam primi motoris
per
ſe, in notitiam verò ſubſtantiæ ſeparatæ ex conſecutione, & ita nob.
offerat principium, quod eſt quo­

quomodo
in corpore, & quod vt tale, per corpus definiri oporteat.
cum verò primo motori accidat, vel
inhæreat
eſſe ſeparatum, ſic ex motu inueniri ſubſtantiam ſeparatam, neque ſanè quae hoc ſit accidens in
primo
motore, quae enim talis ſit, eſt natura prius, ſed in hac methodo, gratia .ſ.
conſiderationis, quia conſide­
ratur
vt primus motor.
Ita verò procedere mentem. Vt enim primus ſit, & eiuſmodi eſſe debet, vt non ſit
virtus
in corpore, neque mobilis, itaque explicatur per illud attributorum genus quod eſt ad aliquid, ſed
priuans
, & ita eſt huiuſmodi methodi, cùm verò reſoluatur in attributum quod eſt aiens, nempe χω­
ρισόν
, quod eſt natura prius, nobis autem poſterius, iam degenerat in aliud genus, & affirmatione ſi­
gnificatum
, depoſita habitudine ad materiam, efficitur meraphyſicum.
Proinde ex coni operatione, tan­
quàm
remota nihil obſtabit, quominus ſeparatum reſoluendo concludatur.
Itaque dicemus Ariſtotelem
cenſere
ex propria functione proximè concludi formam ſeparatam, ſed nihil obſtare, quominus in con­
muni
patefiat: talis enim vis eſt reſolutionis, quæ ab accidentib. ad initia progreditur.
Ergo medio vacat
demonſtratio
phyſica & nob.
attributa ſeparata in iis ſignificat, quæ tametſi non re pendent ex mate­
ria
; nihilominus à nob.
per ipſam concipiuntur & exprimuntur, neque certè natura, ſed habitudine, quam
mens
noſtra ponit in ipſa, variata ex attributis phyſicis transformatur in metaphyſica: nanque vbi pri­
mùm
referebantur ad materiam; per ſe ipſa poſteà ſpectantur, id verò abſoluitur in 12. primæ philoſo­
phiæ
.
Quapropter ea demonſtratio quanquam exorditur à motu, in ea demum reſoluens, quæ natura

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index